Ecce! nova omnia.
TRuncus iners AEruca fuit, nunc alba volucris
Ambrosium coeli carpere gaudet iter:
Anteà vermis erat, mutatio quanta, videtis;
Corporis antiqui portio nulla manet.
Vestis, opes, habitus, convivia, foedera, mores,
Lingua, sodalitium, gaudia, luctus, Amor,
Omnia sunt mutandi viris, quibus entheus ardor,
Terrenę decet hos faecis habere nihil.