Fvgat, non capit.
XXIX.
Hęc Galatea apud Ovid. 13. Metam.
ACis erat Fauno nymphâque Simethide cretus,
Magna quidem patrisque sui matrisque voluptas,
Nostra tamen maior....
Hunc ego, me Cyclops nullo cum fine petebat;
Nec, si quaesieris odium Cyclopis, amorue
Acidis in nobis fuerit praestantius, edam:
Par in vtrumque fuit.