Skip to content
1618

Silenus Alcibiadis, sive Proteus

Jacob Cats

Tangor, non frangor ab vndis.

XXII.

Haec tamen sunt de raro contingentibus vt bene Hieron. Lib. 3. Epist. 5.

QVis fornacem regis Babilonij sine adustione ingressus est? inquit, cujus adolescentis AEgiptica domina pallium non tenuit? inter illecebras voluptatum etiam ferreas mentes libido domat. Difficile inter epulas servatur pudicitia. Et Bernard. in quod Serm. PEriclitatur castitas in delitijs, humilitas in divitijs, pietas in negotijs, veritas in multiloquio, charitas in hoc mundo.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Silenus Alcibiadis, sive Proteus · Jacob Cats · Poetry Cove