Omnia in meliorem partem.
HJnc rubet igne sudes, nullis crepat inde favillis;
Hinc poterit tangi, sauciat inde manum.
Res humana bifrons: tu, quà juvat, arripe quidquid
Te super aethereâ de regione fluit.
Damna suum lucrum, sua gaudia luctus habebit,
Excipis incumbens, si sapienter, onus.
Morosum nec lęta juvant, &, rideat orbis,
Quod gemat ille tamen, quodque queratur, habet.