Res immoderata, cvpido est.
XXXVIII.
Sen. 19. Epist.
QValem dicimus seriem causarum esse ex quibus nectitur fatum; Talem dicimus cupiditatem, altera ex fine alterius nectitur.
Claud.
AT sibi cuncta petens nunquam saturanda Cupido,
Quae, velut jmmanes reserat dum bellua rictus,
Expleri pascique nequit: nunc flagrat amore,
Nunc gaudet, nunc maesta dolet, rursusque resurgens
Exoritur, caesâque redit pollentius hydrâ.