Inverte, & avertes.
LArva quod est pueris, id amantibus esse repulsam
Tam Puer arcitenens, quam Cytherea jubent:
Frons in vtrâque quidem metuenda, sed inspice tergum,
Aut levis hinc cortex, aut cava pinus erit.
Quid gemis optatae te spe cecidisse puellę?
Pristina libertas hinc tibi salva redit.
Spes sublata metum quoque sustulit: Arrige mentem,
Fronte quod horrendum est, ludicra terga gerit.