Inter manum & mentum.
POst varios tandem, qui me pressêre, labores,
Obtigit hęc oculis pręda videnda meis:
Hanc sequor ingenti conamine, jamque propinquo,
Jam crepitant fauces, jam mihi guttur hiat.
Sed, dum capturiens vestigia proxima stringo,
Ah! reliquum video nil mihi, pręter aquas.
Somniat, heu! vigilans, & se quoque ludit amator,
Bulla, vapor, nihil est, se quod habere putat.