Si non parat, saltem praeparat.
LJntea non coniungit acus, dum lintea pungit,
Sed via, quae tandem lintea iungat, erit.
Nam simulac subiecta chalybs per carbasa transit,
Mox comitem medicum vulneris auctor habet.
Anxietas, quę mente latet, quę pectora turbat,
Non est quod nobis corda renata facit:
Jlla tamen sternitque viam, reseratque scatebras;
Principium timor est, Spiritus implet opus.