6.
Virgines easque puellas uxores ducunto.
Viduarum verò atque seniorum nuptias fugiunto.
Seniores tamen viri uxores juniores ne despondento.
Sed aequalitatem ea in re, ut in caeteris sectantor.
Verùm eam non annis, sed gignendi fine metiuntor.
Denique mares xxxvj. Puellae xviij. annorum aut circiter nuptijs addicuntor.