Quod Poëta sic exprimit.
Haec, tua primaevo quae delibavit amore
Pectora, maturos satiet dilectior annos
Blanda uxor, ceu cara manu quae suëvit herilj
Cerva, caput placidumque effer. qualisve tenello
Blanditu curam agnoscit, dominóque rependit
Capreolus. Sic una omnes effingat amores,
Vna omnes Charites spiret suavissima coniux.
Turgentisque micat species quae rara papillae
Luminaque etc. sensus praedulcis inebriet, atque
Te tibi surripiens faciles sic condiat annos.