Skip to content
1625

Houwelick

Jacob Cats

Augustinus lib. De bono conjug. cap. 6. Quicquid inter se conjugati immodestum, inverecundum, sordidúmve gerunt, vitium est hominum, non culpa nuptiarum. Jam in ipsa quoque immoderatiore exactione debiti carnalis, quam ijs non secundùm imperium praecipit, sed secundùm ventam permittit Apostolus, ut etiam praeter causam procreandi sibi misceantur: etc. si eos pravj mores ad talem concubitum impellunt, nuptiae tamen ab adulterio seu fornicatione defendunt. Neque enim illud propter nuptias admittitur, sed propter nuptias ignoscitur. Debent ergò sibi conjugati non solùm ipsius sexus sui commiscendi fidem liberorum procreandorum causâ, quae prima est humani generis in ista mortalitate societas: verùm etiam infirmitatis invicem excipiendae, ad illicitos concubitus evitandos, mutuam quodammodo servitutem.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Houwelick · Jacob Cats · Poetry Cove