Skip to content
1625

Houwelick

Jacob Cats

16. Conjuges zelotypiam tanquam pestem omnium teterrimam, perniciosissimam, exitiosissimam fugiunto. Nec viri uxores custodiâ asservanto. Easdem autem ab impudicarum mulierum, atque etiam libidinosorum virorum congressu prohibento. A lascivis sermonibus, obscoenis picturis, ludis publicis, pręsertim impudicis, obscoenis item lectionibus, nocturnis conventibus arcento. Sobrias eas esse docento. Otium ab illis propellento. Peregrinationes tollunto. Loca suspecta mutanto. Solas cum viris non permittunto. Castos se exhibento.

Haec omnia si praestiteris, & tamen uxor impudica fuerit, patienter ferre memento. Vxores viros ab externarum mulierum amore & concubitu modestiâ, obsequio, pudicitiâ, & dissimulatione revocanto.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Houwelick · Jacob Cats · Poetry Cove