Skip to content
1625

Houwelick

Jacob Cats

Ibidem cap. 15. SIcut sapiens & justus, qui jam concupiscit dissolvj & esse cum Christo, & hoc magis optimo delectatur, tamen jam non hîc vivendj, sed consulendi officio sumit alimentum, ut maneat in carne, quod necessarium est propteralios: Sic miscerj foeminis jure nuptiarum, officiosum fuit sanctis viris, non libidinosum. Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis.

PLato ex nuptijs hanc consolationem oriri dicebat, quod Naturae perpetuitas inde promoveatur, & quod filios relinquendo semper Deo ministros pro nobis relinquimus, vitam ceu lampadem alijs post alios tradentes. lib. 6. de Leg.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Houwelick · Jacob Cats · Poetry Cove