Sanctissimo D. nostro Vrbano octavo pontifici maximo. CVI secūdm Deum, PIA DESIDERIA, nisi desiderio orbis Christiani, Tibi, in- quam, BEATISSI- ME PATER, dedicarem? Cert videntur Diuin huc qudam de- signatione destinata, quae iam dudum Tibi olim Cardinali, ma- ximo literatorum Patrono, me
fuerant tacit cogitatione conse- crata. Iam quidem Sacra Tua Ponti- ficis Majestas tantm deterrebat, quantum nuper MAPHAEI CARDINALIS BARBERINI notissima humanitas inuitabat: ambitiosus tamen hic libellus meus, omnibus DESIDERIIS suis, amplis etiam Pontificis qum Cardinalis patrocinio vin- dicari expetebat. Venit ergo suo sibi argumen- to, cultuq́ue diffidens, Tuarum ver Virtutum inuitatu audax, ne dicam inuerecundus. Vt optaret, Tuus in literas meliores amor impulit; vt auderet, VRBANI nomen suasit; vt timeret, sua in- fantia, Tuaq́ue summa eruditio
fecit, Vrbanitatem, cm BAR- BERINVS esses, expertum se prolixissim indicabat Carolus Scribani noster, oblato nuper Prodigo suo. Amorem in lite- ratos omnes & publica fama lo- quebatur, & confirmabat testi- monium Tarquinij Gallutij, qui inscript Tibi suarum Oratio- num praefatione narrat: Ita Te so- litum eos excipere, qui Musis hisce mansuetioribus delectantur, vt exte- rorum prope nemo Romam ingredia- tur, qui Te non conueniat, conuen- tumq́ue sic admiretur, vt palm pro- nunciare non dubitet, vnum Te esse, cui, si facultas daretur, voluntas et- iam esset, fugientes literas situ atque ab interitu vindicandi. Eruditionem denique etiam-num testantur politissimorum pomatum Tuorum immortalia monimenta. Etenim VRBANE PON- TIFEX MAXIME, (quod sine adulationis not depraedicant o- mnes)
Seu per audaces noua dithyrambos Verba devoluis, numerisq́ue ferris Lege solutis; Seu Deum, Regesq́ue - Concinis majore .... plectro; Multa te Coelo leuat aura Cycnum.
Et quid ego, ad aras Tuas, semi- paganus afferam, quae
- Apis Matinae More modoq́ue - operosa paruus Carmina finxi?
Hic metus, ne Marsyae calami-tate multarer, ad rudiores aures trepidantem relegabat, cm de- nu blandissimi nominis Tui ve- nit in mentem, plusq́ue ab VR- BANO sperare iussit, qum Mar- syae licuit ab inurbano Apol- line. Cogitabam praeterea excusa- ri me quoque temeritatis posse; si venissem, non quasi interpel- laturus sacratissimas Tuae Beatitu- dinis curas, reuocatione studio- rum iam pridem depositorum, sed valedicturus tantm. Sic e- nim intelligebam, ad sacrum Conclaue (cm in eo degeres Pontifex designandus) aduolasse apes (Musis olim sacras) cellasq́ue suas, haud procul fenestr Mu- saei Tui construxisse; non alio, vt
ego quidem auguror portento, qum quasi valedicerent Phoebo suo; praedicerentq́ue Maiorum tuorum ceras, insigniaq́ue abs se expressa, deinceps Pontificiae Tiarae velut sacro alueari suppo- nenda. O vaticinium coelesti omine designatum, euentu certissimo approbatum! Quamquam non apibus mod natur su diui- nantibus, verm etiam cuiuis vel crassissimo auguri, long facilli- mum fuerit praesentire, Pontifi- cem Te Maximum futurum, pris qum factus esse renunciareris. Cert enim maxima virtutum Tuarum decora, eruditionis, re- rumq́ue abs Te gestarum fama, ita orbem peruaserat vniuersum,
vt pris Pontifex Maximus, o- mnium esses acclamatione fa- ctus, qum Purpuratorum Pa- trum sententiis dictus. Nimirum, iam Pontifex eras, sed Oraculo tantm sanctissimi illius Sena- tus designandus. Et ne meritis testimonium deesset, calculis quinquagenis; quaternis praeter- ea reliquis (qui soli desidera- bantur) eligendus, nisi huma- n potius qum Diuin conspi- ratione id factum credi potuis- set. Permitte igitur, BEATISSI- ME PATER, vt qualem Te per omnem retro vitam praesti- tisti, qualemq́ue admirati sunt plurimi, Omnes aliquando or- be toto noscant, venerenturq́ue.
Non equidem par Maiestati Tuae pictor sum, sed (quod Modestiae Tuae scio gratius fore) angust ta- bell Magnitudinem Tuam (vt ille olim solo pollice Cyclo- pem) aliquatenus adumbra- bo.
Ignosce nostri laesus obsequio styli, Amoris hoc crimen tui est.
Sacra Hebracae linguae adyta studiosus indagator penetrasti. At- tici sermonis peritissimus, mella loqueris
- Dulcius illo Melle, quod in ceris Attica ponit apis.
Inter Latinos, ita chorum du- cis, vt sanctissimos Pontifices, Damasum, Nazianzenum, O- rientium, Ennodium, Am-brosium, Paulinum, Prospe- rum, Sidonium imitatus, ser- monem elegantissimis, ne di- cam prope diuinis, numeris alli- garis. Venio ad honorum gradus, per quos Tua Te Virtus duxit. An- no aetatis decimo nono Te Six- tus Quintus ad praelaturam e- uexit; nempe iam tum orbis principatui maturum, si id aeta- tis Tibi Pontificatum adolescen- tia, vt Augusto Imperium, per- misisset.
Iam tunc canities animi, iam dulce loquendi Pondus & ingenium venerat ante diem, Ingenium coeleste suis velocius annis.
Protonotarius deinde Apo- stolicus, Abbreuiator Parci maio- ris, Referendarius vtriusque si- gnaturae, Clericus camerae factus es. Anno vigesimo primo, Cle- mens VIII. maritimum Tibi Vmbriae oppidum, Fanum For- tunae, pro se gubernandum de- dit; auguratus nimirum qud for- tunam ipsam deinceps arbitratu tuo recturus esses. Et quae, quantaq́ue deinde Te munera, domi, forisq́ue (fortun semper veluti morigerante) admi- nistrata sunt? Redeunte in Pontificios cen- sus, Ferrariensi dominatu, instru- mento extincti feudi scribundo praefuisti.
Beneuentanis finibus regun- dis, vn cum Alexandro Ludoisio Cardinal i, (qui Pontifex postea Gregorij XV. nomen accepit) ar- biter datus es. Iudex aestimandae litis de Pe- rusino lacu, fundisq́ue Vmbriae constitutus, Perusiam triginta sex scutorum millibus aeris alieni libe- rasti. A Clemente VIII. Ferrariam ductus, celebrati abs se matrimo- nij inter Serenissimum Archidu- cem Albertum, duodecim Au- striacorum Imperatorum sangui- nem, & Elisabetham, Claram, Eugeniam Philippi II. Maxi- mi illius Hispaniarum Regis fi- liam, nuptiales tabulas conscri- psisti.
Fortunatissimorum Sponsa- lium conditiones, inter Catho- licum Hispaniarum Regem Phi- lippum III. & Margaretam Au- striacam eiusdem Pontificis au- thoritate abs te scriptae, lataeq́ue, tam auspicatas fecre nuptias, vt merit Tibi Hispania debeat po- tentissimum suum Regem Phi- lippum IV. Gallia Reginam An- nam Austriacam; Roma Cardi- nalem Ferdinandum; caetera Re- gna spes maximas suorum con- iugiorum. Denique ab eodem Clemen- te VIII. in Galliam legatus, e- ius verbis Henrico Magno gra- tulatum iuisti, nat sibi prole Lu- douico XIII. Rege justissimo, quem brachiis sublatum, Pon-tificis Maximi nomine, sacro Ba- ptismatis fonte suscepisti. O prae- claram Pontificatus Tui arrham! Ecquis enim non intelligeret Te Coelo aliquando ferendo suc- cessurum, qui Regium illud Chri- stianissimi Regni sidus Athlan- tis instar manibus sustineres? I- ta nempe natur comparatus e- ras, vt ad maxima quaeque ge- renda, perficiendaq́ue natus vide- reris. Igitur in Vmbri Commissa- rium Apostolicum; in Galli Nuncium, Bononiae Legatum Pontificium gessisti. Quid am- plis?
Ductus per omnes dignitatum formulas, Meritusq́ue plura qum gerens.
Primm Archiepiscopus Na- zarenus, Cardinalis deinde, tum Episcopus Spoletinus, Praefectus signaturae Iusticiae, Scotorum Protector, Congregationis de propagand fide Gregorio XV. (vt olim Clemente VIII. Con- gregationis de Principum debitis exigendis) Denique PONTI- FEX MAXIMVS factus es. Liceat igitur nunc, BEA- TISSIME PATER, illud quoque aliquousque in Te con- ferre, quod in CHRISTVM Pontificem immortalem Apo- stolus dixit:
Talis enim decebat vt nobis esset Pontifex. Heb. 7.
Etenim haec aetas nostra Tali
Pontifice indigebat; & Tu Talis, aetate nostr, solus Pontifex esse merebaris. Adeq́ue; ne vlli fas esset dubita- re (quod olim Sanctiss. Pontifici Fabiano euenisse, accepimus) cm in Conclaui esses, candidissimae columbae ad fenestram tuam ad- uolantis indicio (Diuinits haud dubi) es designatus. Id quod e- go, nemini ambiguum esse pos- se, tum cert mihi persuasi, cm intellexi, Te iam recens Pontifi- cem omnium admurmuratio- ne dictum, nondum solenni ritu throno salutatum, ge- nibus humi nixis, manibus, o- culisq́ue sublatis, Deum his verbis public compellasse:
Domini, si haec electio, non est aut glori tu, aut bono Ecclesiae, aut salute me, pris hinc efferar Conclaui mortuus, qum vi- uus.
O vocem Vrbano Pontifice dignam! vocem aris, templisq́ue omnibus consecrandam! vo- cem, quae qum dignus Pon- tificatu esses, quo instinctu ad eum prouectus, facil indica- ret. Sic viue diu Ecclesiae Tuae VR- BANE OPTIME MAXI- ME, cui Princeps iubente coe- lo praefectus es; & cm hoc meum qualecumque munuscu- lum aspicies, neque Pontifi- cem Te esse, neque eum cuius tanta sit Maiestas, sed VRBA-NVM recordare: Caetera Tua, vtpote maxima omnia, plus ni- mio me deterrent; VRBANI solius pedes audeo submississimo osculo venerari. Sanctitatis Tuae Seruus minimus HERMANNVS HVGO Soc. IESV.
Cookies on Poetry Cove