Skip to content
1681

Friesche rymlerye

Gysbert Japicx

Caput VIII. DE consonantibus pauca nobis dicenda sunt, cum eodem pene modo, quo & caeteri Germani pronunciemus, nam quod B. attinet leniter pronuntiamus, & satis clare. A. litera. P. distinguimus. inter C. & K. parum differentiae statuimus. utimur tamen lis magis pro libitu cuiusque quam lege aut ratione. D. & T. inter se quoque differunt, quamvis T. frequentius, majores nostri usi sint, nbi nos D. servamus. de quo postea dicemus. F. & PH. an veteres usi sint ignoramus, quamquam in Gotthica & Francica lingua ejus vestigia supersint ut in verbis Apheldra, Phenning, Phafh & omnibus pene verbis in quibus Germani nunc PF. utantur. ut Psenning. Pfafh, Pfaren, & alibis H. sine aspiratione majoribus nostris tam frequens fuit, ut vix verbum pronuntiarent, quin aspirationem adderent, maxime post D.T. & R. ut in verbis Thot, Thiad, Theo, Thi, &c ut postea dicemus. Imo propria nomina ab I. incipientia aspirabant, nam ubi nos Jelte, Jelmer, Jarich, Jarre, majores nostri Hjalto, Hjalmer, Hjarich, Hjarre, pronuntiabant, adeo quidem, ut veteres Saxones TH. peculiari charactere scripserint, ut ex eorum Alphabeto contra, &c.

Reliqua Desiderantur.

In verbis Sljoeucht & Rjoecht monosillabis occurrunt quatuor vocales. In Smiaeount, id est Smient, occurrunt quinque.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.