Skip to content
1681

Friesche rymlerye

Gysbert Japicx

Caput. II. POtestas literarum in ipsa pronuntiatione & sono consistit. Sunt autem literae duplices, vocales & consonantes. Vocales sex, A.E.I.O.U.W. De vocalibus igitur primum dicemus. A. principium & caput Alphabethi: ejus sonus duplex est, brevis & longus. A. breve simpliciter congruo oris hiatu solo spiritu pronuntiamus, idque aut cum aspiratione, ut in Aesgha, Friha, Slachta; aut sine Aspiratione, ut Banna, Delta, Fera, & similia penein A. desinentia. A. longum est, quod spiritu ex intimis faucibus du cto pronuntiamus, quasi duplex AA. quod & doctissimus Vulcanius, in Notis suis ad literas Gothicas a Ghotis, quorum lingua cum nostra maxime participat, per duplex CC. scribi affirmat; colget, gccrea, pro alget, glarea. Unde mihi non vana suspicio injecta est, veteres Gotthos, A. longum non per duplex A. hac forma aa scripsisse, quod transscriptor libri argentei, cujus mentionem facit Vulcanius, non intellexit. Majores autem nostri duplex AA (ut ex antiquis legibus Frisicis tam impressis quam manuscriptis, quarum contulimus exemplaria, intelligimus) aliquando A. longum pronuntiabant, ut duplex AA. ut Wrald, Had, Waxie, Fanlie: aliquando ut AU. modice ad sonum, quo Saxones A. & Hebraei Koph. pronuntiant, deflexo, ut in Haud, Saun, Waud, Kau, quod magis intelligunt, qui Frisice norunt, quam nos scribendo exprimere possumus. Haec longi & brevis A. differentia, tanti apud nos momenti est, ut sola ejus pronuntiatio vocum differentias conftituat, ut, Aalle per duplex AA. est nomen proprium; per breve A. Significat omnes. Waalle per duplex AA. significat calfacere, per simplex A. munimentum. Gaalle per duplex AA. significat flere, per simplex A. fel, & similia. Illud porro notandum est, quod nomina propria & appellativa, item verba infinitiva, quae nunc quidem pronuntiamus per E. ut Schelte, Here, Rjuchte, Fjuchte, veteres semper pronuntiabant per A. ut ex antiquis instrumentis & libris manifestum est, ut Schelta, Hera, Rjuchta, Fjuchta, &c. Veteres Latini duplicem hujus literae pronuntiationem habuerunt quoque sed characterem non habuerunt quo exprimerent, ut antiquae inscriptiones nos docent, in quibus invenimus frequenter Waarus, Ahaala, quamquam dici posset fabrile vitium fuisse, quod nos hic non discutimus, nisi circumflexu aliquando superposito. Tanto feliciores sumus nos Barbari Latinis.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Friesche rymlerye · Gysbert Japicx · Poetry Cove