Skip to content
1681

Friesche rymlerye

Gysbert Japicx

Caput VI. POstrema est & vocalium quasi agmen claudit vocalis U. quam veteres Gotthi & Saxones per I. ut Graeculi quidam, fed per U. ut egregie notavit author Anonymus in notis ad librum argenteum. U. autem breve pronuntiamus ore constructo labrisque prominulis ut in verbis Sumer, Luna, Stupa & similibus, ubi vero V. longum pronuntiandum est, duplex VV. ponunt ut in verbo Huus, Cruus, Luus, uure, &c. quo loco Graeci OU. usurpant, ut in verbis Ougustos, Roofos, Jounios. Latini simplex U. cum circumflexo ponunt, & V longum pronuntiant, ut Fractus, partus. Item in antiquis inscriptionibus, Muuscia, Juusteia. Germani vero V. maguum pronuntiaturi V. simplex scribunt & circumflexum addere solent, ut, in Brûder, Mûder, Schûlen, &c. Aposterioribus vero duplex V. inventum fuit, quod Ghotti quidem non habent, sed posterior aetas tanquam Gotthicae linguae maxime necessaria invenit, & in veteri Saxonico Alphabeto videre licet, nam in lingua nostra Frisica caeterisque ab duplici VV. verba quaedam recte pronuntiare non possumus, quod illi facile intelligunt, qui Frisice norunt, ut in verbis Jouuir, Houuen, Brouuen, Liuua, Schriuuen, &c. in quibus posterius V. parum ab est quin conso-nantis vicem fungatur. Quaedam etiam vocabula ab U. incipientia, ita cum affectu & differentia quadam inter V. parvum & V. magnum sunt pronuntianda, ut sensum exprimat, nam in verbis Wrad, Wroegen, waexen, wrield, cum V. magno sunt pronuntianda. Contra, Wied, Wijtten, Wiedselen, Waexel, Winster, ut V. parvum. Denique differentiae causa inter V. parvum & V. magnum, quod vocabula ab V. parvo incipientia, ut in aliis linguis, ut F. pronuntientur, solaque illa distinctio vocum significationis discernit, nam Vet, Vat, Veren, Veint, Vijf, Villen, Vollen, per V. parvum scriptum significant Adeps, vas, navigare, puerum, quinque, pellem, detrahere, implere. Per duplex VV. scripta significant, Lex, Quid, Custodire,...... Mulier, Velle, Lana & similia.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Friesche rymlerye · Gysbert Japicx · Poetry Cove