Skip to content
1681

Friesche rymlerye

Gysbert Japicx

Tertium Caput. SEquitur secunda vocalis E. cujus triplex pronuntiatio apud nostrates invenitur. Brevis est quam simplicitur ore modice deducto absque hatu vel tractu pronuntiamus, quae Graecis, Gotthis, atque ipsis antiquis Saxonibus Graeco Y. notatur, ut in Nelle bern orten Yten &c. Etpronuntiatur quidem Y. nonnunquam simpliciter ut E. ut in vocabulis quae modo posuimus, nonnunquam vocalibus juncta A. & O. praecipue sonum eorum non.... flectit & mitigat. Siquidem ponatur & ante A. flectit E. quasiabsorbet A. ad proprium sonum & quasi eo miscetur. ut in verbo East, Gea, Zead, quae in antiqua Saxonica Lingua & Anglica moderna frequenter occurrunt, ut in Weald, Eale, Eathe. Verum in ea pronuntiatione solebant veteres E. in sublimari spatio super A. pingere dextrorsum ut Hebraei vocales suas sub consonantibus notant. Si postponitur deflectit sonum ad vocalem I. ut in verbis, Slaen, duaen, tiaen, bael, suael. Similiter si ponatur E. ante O. reddit, sonum paulo leviorem, quam O. Ut in verbis Freond, Sneond, Treond, ut in Anglo-Saxonicis Georue, Scheolden, Geleorden; quae omnia nunc usus mitigavit. Si post ponatur reddit sonum literae O. obtusiorem, ut Oen, Stoele, boeck, roede, lioede, goede, tjoede. E. longum veteres Gotthi scribebant per H. & pronuntiabant ut duplex EE. ut Anonymus auctor notarum ad Argenteum Codicem Ghoticae Scripturae elegantissime docet. Quod si Graeci nostri, qui etiam nunc H. per I. pronuntiant, ignorarent H. per duplex EE. non I. efferendum esse, ut certe in hac clara luce literarum ignorare non possunt, ad Ghottos & Frisones nostros ablegandi essent, ut non H. suum, sed & diphthongos a nobis recte pro-nuntiari discerent. E. longum autem pronuntiamus, ut in verbis, Greten, Creva, Hera, Euue, Schrene, &c. Quae usu magis, quam scriptu discimus. Latini etiamsi E. quoque longum habeant, characterem tamen non habent, quo exprimant, sed duplex EE. scribere cogebantur, ut Lipsius de recta pronuntiatione Cap. vii. docet, sed lineam longo E. superscribebant, ut quidem Terentianus Maurus docet.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Friesche rymlerye · Gysbert Japicx · Poetry Cove