Skip to content
1681

Friesche rymlerye

Gysbert Japicx

Caput. VII. NUnc ut de Diphthongis dicamus restare videtur, in quibus nec Latinis nec Graecis ipsis cedimus cum non diphtongos modo & triphtongos habeamus. Sunt autem Diphton. gi, queis veteres Frisii, Saxones & Angli usi sunt sex AE. EA. OE. & EO. EI. AV. & AI. & OV. De quibus singulis nunc dicendum erit. Diphtongus AE. non tam frequens est nobis Frisiis quam aliis gentibus, habemus tamen & pronuntiamus non ut Latini sed simpliciter ut AE. ut in verbis Sl en, duaen, aefte, &c. EA. Diphtongus EA. nobis & Anglo-Saxon bus familiarissima est, nec verb a nostra quae pronuntiamus ut veteres Latini suum AE. commodius efferimus, quam per EA. ut in verbis Gean, Clean, Stean, Feana, Teana, Ealle, Eale. Et funt quaedam vocabula nobis in usu ut Eale nomen proprium & alia similia, quae nemo recte pronunciabit, nisi cum cura diphtongum illum exprimere didicerit. Nec facile reperias vocem in lingua Zelandica, Brabantica, Germanica, Saxonica, qnae ita pronuntietur, nisi Germanorum Geen, i e. ire. Batavorum olitrices, strigae circumforaneae etiam aliquando exprimunt. Diphtongo OE. frequenter quoque utimur, quae & Germanis & omnibus Saxonibus familiarissima est, nobis autem in verbis Oen, Tjoen, joen, &c. quae passim occurrunt. Diphtongum EO. Angli & Saxones nobiscum commaunem habent peculia-rem pene ab omnibus gentibus, nec facile invenias verbum in Germanica Belgicaque lingua, quod per EO. efferatur. Et quanquam difficillima sit, pronuntiatur tamen, & infantes nostri balbutientes, eam pronuntiare possunt, ut in verbis Theode, Feod, Geleord, Freore, & alibi. Diphtongus EI. nobis ut & caeteris Belgis pronuntiatur, ut in verbis Reisen, Leisen, Deisen, Ei, Mei, nei, &c. Diphtongum AV. Frisica Lingua maxime amat & frequenter ea utimur ut in verbis Laugien, Lauua, Onderhauua, Suauva, quae duplex apud nos est, persecta cujus exempla modo dedimus, & inperfecta sive exilis in qua postremum V. in A. pene mutatur. Et ut A. longum effertur, ut in verbis Haud, Saun. Diphtongus AI. apud nos frequente quoqne in usu est, ut & apud alios Belgas, quam pronuntiamus recte & leviter, pro ut scribitur, ut in verbis Claien, Graien, Daien, &c. Saxones & Oost-Frisii ac Groningenses eam plane corruperunt, & Hebraico Coph pronuntiant, per O. nimirum obtusum ut in verbis Maien, Draien, &c. usu venit & norunt, quibus illa lingua nota. Postrema inter Diphotongos ponitur OV. qua caeteri quoque Belgae & Germani utuntur, ut in verbis Houuen, Trouuen, Schouuen, Vrouuen, & aliis infinitis, sed non tam clare & perfecte pronuntiant ut nostri quod planum fiet illis, qui a nostris pronuntiari audiunt, Jouuer, Fiouuer, &c. Triphtongis etiam in pronuntiatione linguae nostrae utimur, cum E.O. & V. una sillaba simul pronunciamus, quod quidem exteris hominibus valde difficile, imo impossibile videtur; nostrates tamen facillime & cum gravitate quadam pronuntiant ut in verbis Freoundt, Schreound, Treoundt, Greoun, Greould, & similes. Diphtongum EV. Frisica lingua vix aguoscit, exceptis paucis, ut in verbis, Greuue, Seuue, Euue, quae propria nomina sunt, in Appellativis raro invenitur. Et haec quidem de vocalibus & diphtongis dicta sint; nunc de reliquis consonantibus dicendum erit.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Friesche rymlerye · Gysbert Japicx · Poetry Cove