Caput. V.
QUarta in ordine litera est O. quae majoribus nostris ante aliquot secula suit familiarissima, nam pro A. plerumque O. pronuntiabant, ut pro landt, londt; Schot pro schat, ut postea dicemus. Illud duplex quoque est O. magnum & parvum,
an vero una eademque forma apud veteres scriptum fuerit, equidem ignoro. O. simplex est, quod ore modice deducto, pronunciatur, ut londt, loga, molla, ponda, conna. O longum est quod spiritu ex imo gutture deducto cum tractu quodam pronunciatur, ut in moorda, oorda, roolljen, boolljen, woopen, &c. Si vero vocalibus jungatur E. & V. sonum corum flectit, ut modo in Diphthongis latius dicemus.