Argvmentvm Libri IV.
Postremus liber docet, Vitam nostram esse in vno Iesu Christo reconditam. Quem antiqui Patres semper sunt intuiti. donec in carnem tandem venit. Idem nobis faciendum esse. Conducere huic rei assiduam illius contemplationem, veram fidem, spem, charitatem, veramque anteactae vitae poenitentiam. Cogitandum quoque de martyribus, qui exemplo suo docuerunt, eundem, mortis terrorem sustulisse, qui hanc sustulit. Cujus natiuitas, vita, mors, triumphus de morte, describitur.