Skip to content
1621

De contemptu mortis

Daniël Heinsius

Lib. II. POstquam libro primo fuse demonstratum est, quomodo a corpore in hac vita animus soluendus sit ac morti praeparandus, libro altero, diuersae adferuntur rationes, quae terrorem mortis, dum hic viuimus, imminuunt, & inuictam animo securitatem contra hanc necessitatem praestant.

Primo, saepe cogitandum esse, Totum illud quod ab aëre ambitur, casibus diversis ac Fortunae esse obnoxium. Quae in potestate quanuis Dei immortalis sit, neque quicquam sine eius prouidentia geratur, & ἀυτοματισμὸν ponere in natura, Christiano sit indignum: tamen homines cum plurima non assequantur, quicquid praeter rationem euenit, & cuius causas non intelligunt, hoc vocabulo indigitare.

Eam autem sicut ipsam vitam quam hic ducimus, omne calamitatum ac miseriarum genus comitari: vt & paupertatem, laborem, famem, infinitos morbos ac dolores.

In hoc miserando loco, simul homo, animal diuinum, & quod coelo ortum suum debet atque originem, a natura exponitur; statim manifestum esse, quantam sibi fieri injuriam existimet. quod in ipso vitae limine, cum multis lachrimis ac flebili vagitu, nasci se inuitum testetur.

Postquam autem aliquantum adolevit, quo nobiliorem ac sublimiorem est sortitus animam, eo magis corpus detrectare, tanquam onus mente indignum. contra autem, animas abjectas, corpori haerere, vt suo: neque vllis aut calamitatibus, quae singulis eueniunt diebus, injurijs fortunae, aut doloribus, adduci posse, vt amplecti illud desinant, aut ad portum aspirent.

Quare, vt ignauus ille leti terror, qui exercet plurimos, fugetur, atque in eius locum pura animi tranquillitas succedat, crebro de miserijs, vitaeque huius calamitatibus, cogitandum esse. Quae tam sunt in promptu, vt inuitis etiam occurrant.

Istis autem neminem defungi, nisi qui in locum meliorem sit translatus: in quo solida omnibus parata est libertas. Ad quam magnae animae festinant. quibus nihil aeque est curae, quam vt tota mente vti possint. Cui rei jam superiori libro praeparati fuerant.

Ante omnia, adversus mortis terrorem, animum virtute muniendum esse. Inprimis fortitudine & constantia. Quas suppeditare partim antiquorum scripta, partim maximorum hominum exempla. tam qui nostra quam qui patrum memoria vixerunt.

Inertes vero atque imbelles, qui ad ipsam mortis mentionem, horrent, aut immodice ereptos lugent, tanquam pestem aut contagionem publicam, vitandos esse.

A quibus, Schytas quosdam quam longissime ac Thracas abesse: qui nascentes lugent vti fama fert, ac plangunt: morientes autem laeto prosequuntur omine, ac felices vocant.

Videndum quoque, vt Poëtarum scripta cum judicio legantur: & inprimis quae de inferis ab ijs commemorantur. Quibus abstinere erit melius. Siquidem ingenitam omnibus mortis formidinem, falsis opinionibus stabiliunt: animos horrore vano implent: laruas & terrorem pueriliter insinuant. Quod, Homeri praecipue exemplo confirmatur. Qui Achilli, indignos tanto heroe gemitus ac lamentationes, apud inferos tribuit.

Eos quoque, quam diu hoc agitur, vt animus attollere se discat, supraque omnem mortis metum assurgat, melius non tangi, qui amores suos celebrarunt. Quod virtutem animi & neruos viriles, quibus cura mortis infringitur, emolliant.

Longe melius Socraticos sermones, quouis melle dulciores, & suauissimas Platonis disputationes, legi.

Longe melius excelsis masculisque Stoicorum placitis incumbi. qui nihil turpe, nihil metuendum esse docent, quam quod a virtute alienum est. In reliquis sequendam naturam esse: non aliter quam stellae, & quaecunque in hoc magno mundi theatro, si ne metu aut terrore feruntur quo iubentur a natura: nec secus mortem esse excipiendam, quam defectum Lunae, aut Solis, aut telluris motum, & similia. quae invitis quoque nobis fient, si timeantur: si non timentur, tranquillis & securis.

Ab his esse magnum illud monitum, quod maxima cum cura animo sit infigendum, Metum mortis a natura non esse, sed ab opinione. Quia, quicquid a natura est, eodem modo in omnibus & semper, se habet. Sicut ignis vrit semper, & omnes. Mortem vero non ab omnibus timeri. non enim aeque a sapiente & stolido: non a Socrate, & quouis e plebe. Quare a natura non esse. Ideoque expugnari posse.

Neque sine fructu virum sapientem, magna ac robusta Stoicorum intueri exempla. Catonis puta & aliorum. quatenus nimirum, vitam magno animo contempsit, libertatem praetulit seruitio, dolorem denique animo subjecit. Nam haec mentem sine dubio ab omni ignauia abducunt. Nisi quod exemplum non est absolutum. atque idcirco non imitandum. Quatenus nimirum idem est qui mortem pertulit constanter, & qui eam sibi intulit. Quod nec Christi domini philosophia, neque ipse Socrates admisit. Qui, ἀυτοχειρίαν, in Phaedone, vt indignam sapiente, prorsus damnat. vetatque, non iubente summo vitae duce atque autore, hac praescripta statione quenquam egredi. Quemadmodum & illi magis sapere videntur, qui affectus suos rationis imperio subjiciunt, quam qui eos penitus cum Stoicis, delendos esse putant. cum victoria quae ducitur ab illis, solida sit viri sapientis gloria: vbi autem nemo subjugatur, ibi ne victoria sit quidem.

Praestare idcirco, ex historijs tam Graecis quam Romanis, maximorum hominum exempla peti, qui inuicto atque immoto animo, patriae ac libertatis causa ceciderunt. Tales apud Graecos Othryaden, ac Thebanum Epaminondam fuisse. quorum alter, cum caesis Argiuorum trecentis, ac Spartanis totidem, solus superstes, diu graui vulnere saucius inter cadauera latuisset, tandem hoste spoliato, suo sibi sanguine inscripsit, SE VICISSE: atque ita expirauit. Alter victoriam jam consecutus, postquam salvum esse intellexit clypeum, magno ac lubenti expirauit animo. Romanorum autem prope infinita esse exempla: qui cum hoste nunquam pro patria videntur dimicasse, quin trophaeum pariter de illo ac de morte erigerent. Quia hanc cum illo, contemnendo, superarent.

Nihil vero aeque conferre, quam si saepenumero in anteacta tempora convertatur animus, ac diligenter secum quisque cogitet, qui quantique viri partim olim, partim nostra tempestate extiterint, quibus omnibus, eadem necessitas nobiscum fuit subeunda. Siue ij militari gloria ac robore, siue, eruditione ac sapientia, excelluere. Quales quidam recensentur, quos tum prisca, tum haec nostra tempora, dederunt. Quod quidem minus esse mirum, cum tot potentissimae Respublicae, tot vrbes atque regna, & inprimis, vrbs aeterna, Roma illa vetus, illa potens, illa nobilis, hoc tempore in ruinis suis, instar maximi cadaueris quaeratur, nec inueniatur tamen.

Inprimis vero & prae caeteris, non parum in hanc rem fore, si quis saepe ac diligenter secum cogitet, quot & quales olim vel habuerit amicos vel extulerit: quoties alicuius causa luxerit: quot amicis sensum sit orbatus. Tum si singulorum virtutes saepe percurrat: consuetudinem eorum, mores, gestus, saepe sibi ponat ante oculos & quasi repetat. Ea enim ratione fore, vt ab omnibus desertum se intelligat, tandemque, quod tam multis euenisse videt, sibi aliquando euenire optet. Quem locum, mentione amicorum aliquot quos potissimum dilexit, autor hic illustrat.

Eodem modo, & de fratribus, sororibus, affinibus, parentibus, ac similibus, cogitan-dum. Non vt inani eos luctu prosequamur: sed quia sic futurum, sine dubio, vt cogitemus, alibi jam eos esse, vbi esse & nobis expediat. vel ne diutius eorum lugeamus hic absentiam, vel vt iterum jungamur illis.

Non enim esse dubitandum, quin sint alibi. nisi si quis pariter cum corpore, exstingui quoque animam existimet. Quod absurdum ac perniciosum generi humano dogma, Epicuro relinquendum. Qua occasione, argumentis aliquot, animae probatur immortalitas.

Quorum primum est, Si mortalis sit anima, totam virtutis rationem eiusque studium, e vita tolli. Quod argumentum, valde a Platonicis ac Pythagoricis vrgetur. Negant enim, posse fieri, si post mortem nihil jam supersit, quod cognitione veritatis ac virtute exornari possit, vt quis merito, ea quae honesta sunt ac sola expetenda, vt oportet, expetat. siquidem vel sola interitus illius partis ad quam illa spectant suspicio, totum illud studium, quod rebus impenditur honestis, tollit, atque inutile esse ostendit. Quis autem, aiunt, tam est fatuus futurus, vt non plane obsequatur corpori, modo propter illud conseruetur animus: si praesertim per se non existat, sed certae eius conformationi accedat? Dementem quoque fore, qui virtutis causa corpori renunciet, si cum corpore ipsa amittenda sit anima. Adeo, vt extincto corpore, nusquam sit futura virtus, cuius studio ac desiderio, mortem subimus. Ideoque recte concludunt, ὅτι οἱ θνητὴν ὀιόμενοι τὴν ψυχὴν, περὶ τοῦ προσίεσθαι τὴν ἀρετὴν, κομψεύονται μᾶλλον ἢ ἀληθεύουσιν· hoc est, eos qui mortalem esse animam existimant, cum de virtute eiusque studio loquuntur, cauillari potius, quam verum dicere, aut ex animo loqui. Addit Plato, Si mortalis sit anima, frustra dari operam virtuti, quae aut praemium expectat in hac vita, aut in alia, vt idem quoque docet. In hac autem, improbos, vt plurimum, felices, probos contra, miseros ac infelices esse. Ergo, alibi hoc expectandum esse. Post hanc vitam, nempe.

II. argumentum est, Si anima mortalis sit, nihil ad nos cultum Dei & religionem pertinere, cuius curam feris quoque ac Barbaris, natura commendatam videmus: quam vniuersus gentium consensus, esse necessariam euincit. Eam enim non ad corpus sed ad animum spectare. Hoc enim agere, vt cum Deo eum vniat, & autori suo aliquando reddat. Quod hic fieri non posse, quamdiu nempe cum impuritate huius corporis luctamur. Ergo alibi futurum.

III. Quemadmodum honorem, ita immortalitatem petere omnes, & praecipue qui reliquis plus sapiunt. Qui cum maxime intelligant quid petant, (nam ab intellectu esse hoc votum) fieri non posse, vt, quod recte ait Thomas, frustra sit hoc desiderium. Ideoque, aliquando potituros eo esse. Sed non hic. Ergo alibi. Post hanc vitam nempe.

IV. Nihil esse anima velocius. Adeo, vt vnico momento, formas omnes subeat & locos. Quae actiones eius, cum diuersae sint a corpore & prorsus alienae, planum esse foris eas euenire, nec a corpore esse. ideoque & extincto eo, posse fieri; vt recte Aphrodiseus colligit. &, ex consequenti, immortalem esse. Accedere huc, quod omnia quae agit, magis expedite agit ac celeriter, quo magis sea corpore sejungit. Eo enim puram magis esse ac simplicem. Quare fieri non posse, quin ab eo plane separata, magis pura sit futura ac simplex. Sicut ideo non potest solui, quia simplex est. Nam

V. Anima simplex est & nullas habet partes: ergo neque diuidi, & per consequens, solui non potest.

VI. Animam solam, Deum contemplari: solam in his terris proxime ad cognitionem eius accedere. Ergo, nihil illi cum corpore hoc commune esse. Ideoque nec cum ejus interitu. Nihil enim longius distare quam naturam corporis & Dei: facultates animae & corporis. quae per se nullae sunt, sine anima.

VII. Animam in circulum moueri. Quod idcirco fieri, quia primo mouetur. Quemadmodum & ideo moueri semper, quia primo moueatur. Esse enim ipsam, motus sui causam & fontem. Vbi autem motus fons est, ibi perpetuum esse motum, prorsus [e]sse necessarium. Sicut recte Platonici.

VIII. Nihil adversari sibiipsi posse. Atque animam mortalem esse, naturae ejus adversari, cum ministret vitam, & ab ea sit vita. Ergo falsum esse, mortalem eam esse.

IX. Animam, affectibus, omnibusque corporeis dominari rebus. Ex quo sequitur, esse separabilem a corpore ac diuersam. Et ex consequenti, immortalem. Quod est inter caetera, Plotini argumenta.

X. Bonum omnia conseruat, malum perimit. Si autem nihil mali est quod animam dissoluat, immortalem eam fore. Nihil autem esse, ipsa res docet. Quippe si sit aliquid, necesse aut ex animi natura id oriri, aut oriri aliunde. Ex animi natura non posse, vel ex eo sequi, quod nihil mali sit in ea. Sin aliunde: aut a corpore, necesse oriatur (quod non potest fieri, cum & incorporeus sit animus, nec cum corpore commune quicquam habeat, ideoque nocere ei corporis nequeant mala.) aut ab incorporeis. Quod multo minus potest fieri. Deum enim, qui est primus inter incorporea, seruare eam non perimere: autorem eius, nempe, & dominum. Reliqua autem, sine eo nihil posse.

XI. Si mortalis sit anima, necesse esse, vt in primum corpus aliquod ex quatuor soluatur. Aquam, nempe, ignem, terram, aut aërem. juxta notum axioma, ὅτι πάντα ἀναλύεται εἰς τὰ γεννητικὰ στοιχεῖα τοῦ ὅλου. At in nullum ex illis solui. Ergo, mortalem non esse.

XII. Falli Lucretium, & alios de grege Epicuri, qui supponunt, corporis partem esse animam. Quo nihil stultius effingi posse. Quod si non sit pars eius, nihil necesse esse, vt cum eo dissoluatur. Idque a simili probatur.

XIII. Nihilo plus esse ponderis in argu-mentis eius reliquis. Quae omnia ad vnum prope dissoluuntur, si quis inter animam & mentem distinguat, quod quibusdam placet. Nam, quod in consensum trahitur, in morbo, senectute, & ebrietate, mentem esse, non animam. Eam autem nihil esse, nisi eius veluti ministram quandam atque internunciam.

XIV. Doctrinam de immortalitate animae, non tantum esse certissimam, quia ex sacris probari potest, sed & posse ex poëtis, qui sunt antiquissimi doctorum, probari. Omnes enim hanc ὑπόθεσιν in omnibus substernere ac tenere immotam, eique superstruere quaecunque tradunt aut commemorant. Cur enim defunctorum animas Vlysses ac Aeneas perlustrant ac describunt, si cum corpore extinguuntur? Cur Orestes matris vmbram metuit, quam esse jam extinctam non ignorat? Denique, quare tanta cura, iusta & inferiae soluuntur mortuis, vt praesentibus conferri ista videantur, si post corpus nihil restat? Iterum exemplo sit Ae-neas, qui impensas tantas in certamina & ludos facit, cum Anchisae, si Maroni credimus, parentat?

Verum, vt ad rem redeamus: si frequenter de amicis jam sublatis cogitemus, fieri non posse, quin de nostro quoque abitu frequenter cogitemus. Sed & facile intellecturos, sicut aliquis est scopus quo sagitta fertur, & in circo meta aliqua extrema postquam nulla restat, ita aliquid in vita nostra esse, quo natura sua sponte fertur, & in quo quiescit.

Adeo, vt mors ipsa semper suos doceat quod semel est factura. Nullum enim diem esse, quin efferri videamus aliquem. & vbique occurrere eorum monumenta, qui fuerunt. Vt, si maxime velimus, cogitationem hanc ex animo dolere nequeamus. quae, si aliam, non modo vtilem ne aliud agentes mors inuadat, sed prope esse necessariam.

Expedire & inter caetera, vt naturam totam saepe intueamur, & hoc vastum corpus, quod ex caelo, terra constat ac mari. In eo enim obseruatum iri, omnia ex quibus constant singula, ipsa nempe elementa, siue prima corpora, perpetuo aut nasci aut mori. Atque ex mutatione eorum, aliud fieri, aliud perire. Vnius enim generationem, alterius corruptionem esse. Adeo, vt cuncta videantur magnam illam mortem exercere, de qua libro primo dictum est. quae haec omnia quae intuemur, pariter extinguet, & in cinerem resoluet.

Pecudes quoque & aues, innoxias ac simplices naturae alumnas, quotidie, sine vllo animi dolore, mori. Ita, vt nonnunquam canant quoque, & gaudere videantur. Quale est, quod de cygno poëtae commemorant. Etiam arbores, praeterquam quod annis singulis comas ponere, & in hyemis aduentum mori videantur, saepe Solis violentia, aut frigore immodico, exuri, ac, reuera mori. Idem euenire & floribus. qui vel sponte moriantur, vel ventorum rabie ac Solis, extinguantur.

Quin & ipsum Solem, qui nonnullis vitam confert, alijs vero eripit, quotidie minari, quod facturus semel est. Vespere enim hinc abire, & sub horizontem nostrum se subducere. Eundem quoque mortem toties minari, quoties defectu suo hanc promittit. Idem judicandum & de reliquis sideribus. Quae licet toties huc redeant quoties hinc abeunt: tamen quaedam esse quae post tempus aliquod intereant, aut saltem non conspiciantur amplius. Quales sunt Cometae; irae, vt plurimum, diuinae, & calamitatis nostrae praecones.

Denique, si bene ratio ponatur, nihil esse quod non abeat, quod non praetereat. vt ab ipso protinus initio cuncta festinare ad metam videantur. Ita iuuentutem aduentu statae aetatis, eam rursus, senectutis, deficere ac extingui. vt propemodum quod alteri succedit, eius quod iam fuit, mors videatur.

Somnum quoque mortis esse imaginem & quasi paedagogum, quem quotidie, non praeludere ei tantum, sed & animum a corpore disiungere quo, sine eo, mentem, consistere ac vigere posse, docet. Quae tum corpore soluta, libere vagatur, neque raro ea loca penetrat, ad quae aspirare corpus non potest.

Neque parum facere ad contemptum mortis, Si quis vitam, quam futuram Deus ipse misso filio suo, quasi obside, promisit, animo percurrat: eius gaudia ac voluptates saepe metiatur atque examinet. Atque inprimis ineffabilem in illa vita Dei praesentiam, majestatem, comitatum, splendorem. Et quaecunque in scriptis sacris nobis reuelata sunt; ideoque tuto creduntur. Quod ad hunc autem quem spiramus aërem, verum esse id quod docent medici ac physici; morborum plurimorum esse causam; varium mutabilem, pestiferum, atque ideo letiferum: qui modo subitis frigoribus, modo aestu, ac praesertim sub autumnum, mutatur. vt non immerito Hippocrates, μέγιστον ἐν ἅπασι των συμπτωμά των δυνάστην, id est, maximum, omnium quae homini eueniunt, imperatorem, appellet. A quo, solo mortis interuentu, transferri nos ad locum, purum, immutabilem, innoxiumque, qui beatas excipit animas, semperque sui similes, hoc est, felices, laetos ac aeternae voluptatis participes, complectitur.

Corpus quoque hoc nostrum, quod hunc περιέχοντα, hoc est, circumfusum ex omni parte trahit aerem, quia ex ijsdem ex quibus caetera, principijs constat, nihil esse aliud quam mortis subjectum: atque adcirco physica necessitate, vt loquuntur, aliquando interire. Ex aqua enim, terra, aëre, & igni, nihil posse fieri quod non sit mortale: quaeque ex ijs constant, ideo mortalia futura semper esse, quod ex talibus consistant.

Esse multos, qui idcirco mortem timeant, quod alias atque alias illius species ac formas animo concipiant. Aliam autem alia, metuendam magis ac terribilem videri. Vt si quis fulmine extinguatur, aut in Aetnae crateras incidat, aut in mari a balaena vasta atque immani hauriatur. Quae omnia, mera & inania terricula esse, quae in sola opinione consistunt. cum vna tantum mors sit: semper eadem, semper sui similis. Quocunque enim modo intereas, nihil aliud quam animam a corpore disiungi.

Quosdam ideo timere mortem, quia maximum dolorem comitari eam arbitrantur: aut frequenter aegros sauciosue conqueri de eo audiuerunt. Quibus cogitandum, eam, sicut aliarum rerum, ita & doloris finem esse: qui ante illam saepe, & in ipsa vita, in quibusdam qui simillimi sunt mortuis, extinguitur. Vt in illis, quibus male animo esse dicimus. hoc est, quos linquit animus.

Eadem agitari opinionum nebula, qui, in patria quam alibi, expirare malunt. cum animus, quocunque loco corpus linquit, in eundem feratur: idemque aër, omnes terras, aeque atque hanc nostram, complectatur, aeque omnibus incumbat, aeque omnibus vicinus sit.

Ab eadem opinione esse, quod nonnulli a facultatibus suis, alij ab hoc praedio aut illo, conjuge item, ac liberis aegre auellan-tur: cum nec opibus, nec praedijs, nec conjuge, qui hinc discessit, opus habeat. Quare existimandum, ea postquam hinc abijmus, respectu nostri amplius non esse. quia nullus post hanc vitam superest eorum vsus. Vt nec cura, aut fruendi desiderium.

Semper vero cogitandum, nihil minus certum esse quam viuendi tempus: neque cuiquam, quando vasa colligenda sint, constare posse. Quosdam enim prima, quosdam media, alios extrema aetate hinc abripi. Quos quidem esse miserrimos: quia quanto diutius supersunt, tanto ijs plura quotidie incommoda, in vita obijci. Quare ἀναισθησίαν esse & stuporem, cum mors portus sit calamitatis, proram ei velle obuertere: ac non contra, vt prudentes nautae solent, post diuersa turbulenti huius maris pericula, lubenti animo amplecti terram.

Et tamen, neminem esse, qui cum diu viuendo in calamitates incidit, non frequenter mortem optet: non libenter fateatur, vitae breuitatem, infelicitatis esse remedium. Quod exemplo Hecubae inprimis probatur. Iuuentuti enim euenire vt plurimum, mortem vt metuat: partim, quia aspera atque aduersa vitae, nondum est experta: ideoque incontaminatam hanc felicitatem, & prosperrimum viuendi cursum, aegre patitur abrumpi.

Senectutem vero, caetera vt omittantur, per se admonere cunctos, quod plerisque persuadere ratio non potest, contemnendam, imo, exoptandam esse mortem. Adeo, infinitos morbos, infinitas secum aduehere calamitates; faex humanae vitae ac fundus. Cujus aduentu, ipsam quoque mentem caligine involui: adinstar solis, qui quo ab occasu abest propius, eo minus lucem exerit. Quare eos demum laude dignos esse, qui in ipso flore aetatis discunt mori. non, qui aut defecti a natura, aut viuendo fessi, extinguuntur. Ita & Achillem, si poëtis credimus, & Herculem, integro & corpore & animo ereptos esse: vt inuictum terrore mortis animum, non fractum senectute aut cala-mitatibus debilitatum, effunderent, & constantiae exempla, terris exhiberent.

Atque idcirco, Deum immortalem, mentem homini dedisse ac intellectum, quo sese adversus metum mortis, quanquam in perpetua felicitate, & aetate integra, muniret. in primisque, bene ac praeclare viuendo. Neminem enim diutius viuere, quam qui bene viuit: qui praeclaris factis, spacium viuendi prorogat: mente illud, quantum potest, extendit. Talem enim viuere post mortem, viuere in memoria hominum, neque vnquam extingui.

Ideoque eos demum sapere, & aduersus mortem optime munitos esse, qui praeclaris semper actionibus incumbunt, qui praesentem semper vitae diem, tanquam vltimum, virtuti impendunt. Eos enim quandocunque mors oppresserit, efficere non posse, vt non satis diu vixerint. Quia animo, invita morte, corpori supersunt. Cujus laus & gloria, longe extra corpus & hanc vitam se extendit.

Quare nec labore vllo abhorrendum, operamque dandam, vt nec frigora nec soles, corpus aspernetur. Paupertatem enim & laborem, maxime contemptum mortis, & potissimum, inducere. Atque idcirco, evenire saepenumero, vt agricola aut pastor aliquis, sub dio & ad stiuam educatus, sine metu aut horrore, spiritum emittat. quod vix vnquam discunt, qui immersi voluptatibus hanc vitam transeunt.

Eos quoque vel inprimis ad contemptum mortis esse aptos, qui pericula non horrent sed deposcunt, & aduersos casus materiem virtutis suae esse existimant. Adversa enim esse, quae nos mori docent: cum secunda mentem sensibus, vt plurimum, affigant: faciantque, vt aegerrime e corpore excedat anima.

Caeterum, quia nihil est facilius quam rebus duris atque aduersis, vitam aut contemnere, aut optare mortem, ratione animum firmandum esse, vt siue res aduersae premant, siue omnia ex animi sententia succedant, imo tum potissimum, quia difficillimum, magno animo ex ista vita discedamus. Alterum enim est cuiusuis. hoc vero sapientis.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
De contemptu mortis · Daniël Heinsius · Poetry Cove