Lib. IV. PRaecipuum aduersus horrorem mortis Christiani hominis remedium esse, fidem. quae Dei filium amplectitur, ei haeret, in eum intuetur.
Hac vsos esse antiquos patres, qui a lapsu primi hominis aduentum filij Dei sperare, & in eum oculos fidei conuertere coeperunt. Quibus & futurum tempus tanquam praesens fuit. Quia, quasi jam praesentia videbant quae futura erant. Hinc tot illustria de eo vaticinia, tot praeclaras in veteri foedere, de aeterno eius regno, prophetias: hinc quaecunque de terra promissionis, siue Canaan, dicuntur, & tot luculentae atque amoenae illius descriptiones. quae omnia eandem vitam quae futura est adumbrabant, sicut eadem fides eundem seruatorem intuebatur. Cuius nomen, sicut recte Augustinus, ex illo tempore ad saluandum humanum genus valet, ex quo in Adam vitiatum est. Item, Eadem fides mediatoris quae nos saluat, saluos iustos faciebat antiquos, pusillos cum magnis. quia sicut credimus Christum in carne venisse, ita illi venturum: & sicut nos mortuum, ita illi moriturum. & sicut nos resurrexisse, ita illi resurrecturum. & nos & illi ad iudicium viuorum & mortuorum venturum.
Vnico hoc solatio magnas illas atque heroicas mentes, non labores tantum vitae omnes aut pericula, cum quibus saepe sunt luctati, sed & ipsum mortis metum diluisse.
Hac anchora fundatam Noachi arcam fuisse, cum ex genere humano, praeter eum & paucissimos quos secum habebat, nemo superesset, & in terra nihil praeter aquam intueretur; terrae simul & humano generi superstes.
Neque dubitandum, quin ex eo fluxerit immensa illa Abrahami fides, quem progenitorem Christus habuit; cum haeredem suum, & promissionis de foecunditate gentis suae fulcrum vnicum atque obsidem, Isaacum, jam senex, extra omnem generandi spem positus, immolare Deo imperanti, promptus ac paratus esset. Ex eo enim tantas illi vires credendi fuisse, qui humanae respectu naturae, ex illius lumbis proditurus erat, & fiduciam credendi jam tum suis dabat.
Eundem vidisse & Isaacum, cum jam nihil videret; coecus quippe & senex. Vidisse Iacobum, & cum eo luctatum esse. Hunc enim illum Angelum fuisse, de quo agitur Gen. 32. qui eodem capite Deus quoque dicitur. Eundem hunc ipsum Iacobum vidisse, & quasi ante oculos spectasse, cum jam esset moriturus, & ingenti ore, regni eius magnitudinem ex stirpe sua orituram praedixisse.
Eundem saepe a Mose conspectum. Adeo, vt nonnunquam, tanquam dux, in hostem duceret exercitum, neque abiret, antequam, victoriam ab hoste consecutus esset. Sicut Exodi 14. Vbi rursus Dei Angelus vocatur. Cum illo etiam locutum esse in publicatione legis. quemadmodum, quae de Deo dicuntur, 19. & 20. Exodi, ad Dei filium, a Patribus referuntur.
Neminem autem plenius illustriusque animo illius praesentiam vidisse quam Dauidem. e cujus stirpe natus est. Qui de nepote suo, tanquam de amico aliquo, de cujus aduentu multa quotidie audimus, passim agit. Adeo vt spiritu illius tactus, voces saepe admirabili fiducia plenas, tanquam fulmina quaedam aut tonitrua emittat. Vt cum Psalmo 16. certissimus de resurrectione sua, in & propter Christum, triumphum de morte his verbis ducit: Propter hoc laetatum est cor meum, & exultat lingua mea: insuper & caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Et cum 23. exclamat: nam etsi ambulauero in medio vmbrae mortis, non timebo mala: quoniam tu mecum es. Et 118. Non moriar, sed viuam. Atque haec omnia memor foederis & pacti, quod exprimitur ab eo Psalmo 132. Iurauit Dominus Dauidi veritatem, & non frustrabitur eum. Fructum ventris tui in sede tua ponam. Ad quae simul loca, sicut saepe veteres diuersa jungunt ac respiciunt, allusit autor.
Hinc illa quae de sceptro eius, de potentia, viribus, ac aeternitate regni, passim occurrunt. Hinc quae toto secundo leguntur, & inprimis illa, Postula a me, & in haereditatem tuam dabo tibi omnes gentes, terminosque terrae omnes in possessionem tuam. Reges eos virga ferrea, & tanquam vas figuli confringes eos.
Huius numine contactum Isaiam; vatem magnum ac sublimem, & qui ipso genere discendi, stirpem regiam, qua oriundus dicitur, spirare videtur; ventura, tanquam visa & conspecta pridem, descripsisse. Hinc praeclaras illas & coelestes de illius regno prophetias. Qualis extat cap. II. plane poëtica: cujus initium, Nascetur virga de radice Jesse, & flos de radice eius ascendet. Et praecipue quo nunc respexit, illa, Iudicabit in iustitia pauperes, & arguet in aequitate, &c. Habitabit lupus cum agno, pardus cum haedo accubabit, vitulus, & leo, & ouis, simul agent, &c. Vitulus & vrsus pascentur.
Idem & Sibyllas fecisse. quas ea ipsa Isaiae verba expressisse, e Virgilio illarum interprete apparet. De quorum oraculis plena sunt Graecorum atque Romanorum scripta.
Hinc apparere, eum quem fides nostra respicit, esse aeternum, quia semper fuit. esse populi sui spem vnam & delicias, quia antequam ad nos venisset, suis adfuit, suis adhaesit, suos deduxit ac direxit, & praecipue, certissimis de aduentu suo promissionibus, inestimabili ratione, ab ipso mundi initio, aduersus vim mortis ac terrorem erexit. (quod nihil mirum, cum & vita sit, & vitae origo.) Idque donec venit, atque homo inter homines versatus est.
Venisse enim tandem, & ex virgine castissima verum induisse hominem, qui Deus semper fuit, mansit, & in saecula manebit.
Quo aduentu, dubium non esse, quin Sancti omnes eo tempore superstites, quanquam pauci admodum, ineffabile atque incredibile animo conceperint gaudium. quod, priusquam discederent e vita, mortis victorem, & aeternae vitae praedem ac sponsorem, ante oculos viderent atque amplecterentur.
Illum vnum igitur & nobis, quamdiu viuimus, animo esse infigendum: illum mane, meridie, vesperi, ac noctu cogitandum. Quaecunque enim praestitit, pro nobis praestitisse. Ab ineunte autem vita, praestitisse plurima. Iacuisse in tuguriolo, plorasse ac vagijsse; cum multorum denique innocentium crudeli caede, ad interitum ac necem crudelissimam, quaesitum fuisse. Etiam, a generis humani hoste, diuexatum in deserto ac ludibrio fuisse habitum: ab amicis autem suis, quorum causa venerat, indigne exceptum. Coeli denique ac terrae dominum, sed quem neque hoc, neque illa, capit, famem, laborem, ac calamitates nostras, dum hoc onus nostrum baiulat, tulisse. Postre-mo prae angore, dum inferni vires omnes & aeternos cruciatus sentit, grumos sanguinis sudasse. Atque eorum finem, ac conclusionem, execrandam atque horrendam mortem fuisse.
Haec si semper cogitemus, si in illis cruciatibus illius, semper oberremus, eosque mentis oculo praesentes semper habeamus; facile futurum, vt ineptiarum omnium obliti, prius lachrymas ac gemitus quam voces effundamus. Si praesertim in hac contemplatione, mortem semper expectemus. Quae quocunque tempore est ventura, morte illius fractam ac contritam esse.
Eum qui pro nobis est mortuus, eundem esse qui a Sanctis omnibus tam diu expectatus fuerat. quia nostra & illorum vita erat. Cui vera sacrificia a nobis offerenda esse. non quidem qualia fuere antiquorum, sed ardentes gemitus, qui ex vera poenitentia, & cogitatione de miseria ac peccatorum magnitudine, procedant. sed colloquia cum eo, & flagrantes preces. In quibus tria potissimum spectanda.
Primo, quis sit ille quem affamur. Aeternus nempe Dei viui ac aeterni filius; mors mortis, ac fons vitae. Secundo, quaenam illa sint quae pertulit: plagae, nempe, vulnera, ac postremo, mors ipsa. quam nec terra neque Sol videre sustinuit. Adeo, vt hic, coelo abijsse videretur: illa, luce erepta, ad conspectum rei tam indignae lateret. Tertio, qui nos simus. Peccatores nempe miseri. Quarto, quid illius morte consecuti simus. Liberationem nempe ab ea, & a poena, quam merueramus. Ideoque & ab horrore illius ac formidine. Cujus tam stupenda fuit bonitas, vt immani vulnere humana manu trajectus, merum ex eodem nostri effunderet amorem. Aquam nempe & sanguinem. Vnde S. Augustinus; ex Dominico latere, nostra sacramenta profluxisse ait. Et S. Chrysostomus, μετὰ δὲ τοῦτο καὶ μυστήριον ἀπόρ᾿ῥητον ἐτελεῖτο. ἐξῆλθε γὰρ ὕδωρ καὶ αἷμα. οὐχ' ἁπλῶς, οὐδὲ ὡς ἔτυχεν αὗται ἐξῆλθον αἱ πηγαί· ἀλλ' ἐπειδὴ ἐξ ἀμφοτέρων ἡ ἐκκλησία συνέστηκεν· καὶ ἴσασιν οἱ μυσταγωγούμενοι, δι' ὕδατος μὲν ἀναγενώμενοι, δι' αἵματος, δὲ καὶ σαρκὸς τρεφόμενοι.
Precandum ergo saepe, siue intenta voce, siue etiam, sine vlla. (interdum enim cor sufficere quod tacet, quia vim amoris sui effundere non potest.) Idque cum in omni vita faciendum, tum praecipue cum finis eius imminet. Tum, quo magis vox deficit, eo magis intendendum esse animum, & ad Deum cum fiducia in eius filium, qui vitam in se habet, & jam eam nobis morte sua peperit, accedendum. Ac praecipue petendam esse fidem. Cujus vis est tanta, vt dum viuimus, mortem non timeat, qui vitam intuetur: & cum morimur, eam facillime contemnat, qui, de futuris cogitat.
Hac occasione magni aliquot commemorantur heroes, qui in veteri foedere intentos assidue in seruatorem habuerunt oculos, adeo vt naturam post se relinquerent, multisque testarentur miraculis, quam longe supra ipsam essent. Quales fuisse, tres Patriarchas, Deboram, Gedeonem, Iephten, Samsonem, Eliam, Elisaeum, Sidrach, Mesach, & Abednego: etiam Salomonem & Dauidem, ante iam dictum: qui templum, omni apparatu splendidum magnificumque, regi venturo condidit. Cum ille, sola paupertate contentus, in tuguriolo natus, & a Sanctis salutatus fuerit. Inprimis Simeone, qui in templo aduentum ei hunc est gratulatus; ineffabili perculsus gaudio, quod ante mortem, ipsam vitam, ipsam mortis mortem, vidisset, salutasset, tetigisset. quia ante animo venturum viderat. Fidei enim id munus, vt semper Christum videat: hoc quoque tempore semper eum, vbi nunc est, aspiciat; non, vt quondam in carne imbecillem, sed jam gloriosum ac triumphantem; non tamen sine carne nostra.
In hoc vno spectaculo, eam oblectare sese[.] Ac cum intuetur eum, non modo mortem, sed & flammas omnes, cruces ac tormenta omnia contemnere: in ipsa imo morte vitam viuere, non quam deponit, sed quam inchoat qui ea praeditus hinc abit.
Ea autem cum diuinae innitatur doctri-nae; hinc petendam esse veram sapientiam. cum qua neque Aristotelica, ac ne Socratica quidem dogmata, quamquam magna sui parte ex eodem fonte profluxerint, esse conferenda: quod in Hebraeorum ac Graecorum scriptis, veritas sit reuelata.
Assiduam quoque vitae innocentiam petendam esse, bonisque cogitationibus atque operibus vacandum. nihil enim esse mala conscientia grauius, quae futuras post mortem poenas impijs in hac vita proponit. Adeo, vt ante obitum, vitam omni morte grauiorem sentiant. Quare, probitati incumbendum sedulo. Atque inprimis adhibendam poenitentiam, quae ptaeteritam emendat vitam, praesentem autem in officio continet.
Serium in his rebus studium, longe ijs omnibus praestare, quae aut ambiuntur, aut in vita tractantur. Qualia nonnulla hic commemorantur, quae nonnullos a coelestibus abducunt: qualia sunt, poësis, astrono-mia, juris scientia aut medicinae: tum vero regum negocia ac principum. Quae nonnulli ita tractant, vt de rege aeterno non cogitent. Cum nemo, nisi liber illis, aspirare ad Dominum ac creatorem suum queat. Quare iterum, quod libro primo dictum fuerat, repetitur: sensus nempe rationi subjiciendos, atque ab illis separandam esse mentem. quae priori suo statu nunc excidit.
Hac occasione, locus de felicitate primorum in Paradiso parentum, deque eorum crimine, quo haereditatem mortis propagarunt, agitur.
Cujus vim, Dei filium, morte sua prorsus deleuisse. Quo in coelum recepto, tanquam duce praeuio, secutam esse fidam militum manum, qui tormentis nullis, nullis minis, ad terrorem mortis agi ac compelli potuerunt: quia praecessisse ducem suum atque principem sciebant. Qui hoc ipso satis ostenderunt, semel fractam mortis vim fuisse. Vt praeclare dicat Athanasius, certis-simum deuictae mortis esse indicium, quod tot ac tanti testes, qui secuti sunt ascensionem Domini in coelum, nihilo profecto magis, quam si nunquam extitisset, eam timuerunt. Hinc de martyribus, fortitudine eorum, mortis contemptu, vita, poenitentia, & institutis, locus integer. Et inprimis, eos sic vixisse, vt continentia ac temperantia de vitijs; mente de sensibus; constantia de omnibus aduersis; tolerantia de poenis ac supplicijs, contemptu mortis de vita; fide, de morte pariter & mundo triumpharent: aut; vt D. Hieronymus, in ijs triumpharet Deus. Triumphus, inquit, Dei, est passio martyrum, & pro Christi nomine cruoris effusio, & inter tormenta laetitia. Sic vixisse, vt dum viuerent, tota vita exularent. Ideoque sese lachrymis assiduis jeiunijsque macerasse, vt facilius ex hoc exilio ad veram libertatem abirent. Vixisse enim persecutionis tempore, aut in montibus & solis locis, vbi neque ab hominibus aut eorum vitijs, ab aeternitatis contemplatione abducerentur. Vixisse & in tumulis plerosque, vt ibi saltem a crudelitate tuti essent. Vbi assidue vidisse Dominum & Seruatorem, & quemadmodum Ignatius dicebat, ἔρωτα ἐσταυρωμένον suum, ac suaussimo amore illius contabuisse. Donec ad dicendum veritati testimonium, e terris vocarentur. Tum de protomartyre Stephano: qui primus omnium magnifice, post Dominum, de morte triumphauit; & corona vitae est donatus.
Qui cum Dominum ad dextram patris stantem antequam excederet è vita conspexit, satis ostendisse, nihil amplius jam posse mortem, quae ante Domini in terras aduentum, terrore ineffabili, conscientias mortalium premebat. vt ne Atlas quidem maius sustulerit pondus. Quod aduentu Seruatoris nostri penitus sublatum esse.
Hic jam longa, de natiuitate Domini, amore nostri, humiliatione, exaltatione, potestate denique ac magnificentia, inseritur παρέκβασις. Qui cum triumphauerit de morte, effecisse, vt qui militant in castris eius, aut illic spei anchoram defigunt, tam augustae sint victoriae participes, vtque mortem, jam deuictam esse, ante eam, & in ea, sciant atque intelligant; aeternae vitae mox participes futuri. In quam nulla mors vllum jus habet.
Cookies on Poetry Cove