Lib. III. ANte omnia, qui bello destinatur, ita esse nutriendum, vt se totum, patriae & morti, quae perpetuo est expectanda, sentiat deuotum atque consecratum esse, & ad vitae contemptum, tota eius spectet educatio.
Ideoque voluptatem initio arcendam, ac ne ad cunas quidem eius admittendam: somno vix, aut breui indulgendum: caput corpusque ventis ac pluuijs assuefaciendum. Vt qualecunque coelum atque aërem, familiarem sibi habeat.
Ac frequenter bello esse aptiores, qui in medio castrorum nascuntur: aut e patre bellicoso; dum ab hostium incursu aras liberos ac focos tuetur.
Dandam esse operam, vt a prima aetate, loco crepundiorum, arma intueatur, tubam audiat, concentu militari delectetur. quae non tantum excitant, sed & explorant indolem. Saepe enim qui erecta sunt ac militari, ad clangorem toto corpore exultare.
Aetate prouectior, arma loquatur, arma cogitet: arma, si potest fieri, etiam in somnis videat. Et jam tum, generositate animi, vultu, incessu, cultu, quem neglectum atque incultum esse conuenit, totoque membrorum habitu, terrorem hostium matronis ac virginibus incutiat.
Caeterum, cum omnibus qui ad contemptum mortis toto animo contendunt, ignauiae renunciandum sit, tum in primis militi. Cujus vita tota nihil aliud quam exercitium armatum esse conuenit.
Illi ab aetate prima, equos domandos, pugnas ludictas, cum aequalibus instituendas, mare & fluuios tranandos, militaria itinera conficienda, saltu certandum, aut ad palum, more Romano, vires exercendas: nullum denique exercitium militare, praetermittendum.
Victu quoque tenui & obuio vtendum. siue aqua tempore hyberno rupta glacie sit haurienda, siue humus quaelibet, quamlibet defatigato corpore, premenda sit. Ea enim ratione patientiam paulatim disci: ea ratione, metum leti sensim donari.
Neque in dilectu militari, agricolas & operarios rejiciendos. Neminem enim melius ad arma militaria habere comparata, animum & manus, quam qui ante rusticati sunt. Ideoque non sub coelo tantum nostro leti contemptorem nasci, verum multo magis, sub asperiore. Sub Septentrione puta. Ibi quippe in rupibus & scopulis, nasci saepe animos inuictos, qui postquam diu cum terrae suae refractaria asperaque indole luctati sunt, ab opere rustico, ad bellum veniunt.
Conferre & ad virium soliditatem, seram Venerem non minus, quam raram. Ex parentibus enim, qui prouecta aetate ad coitum accedunt, nasci liberos qui solidis sunt viribus, optimeque patriae impendunt, quod in ipsos a parentibus transfusum est. sicut & Lycurgum ferunt, in Republica quae nihil praeter Martem spirabat priusquam plane adulta essent corpora, nuptias inire vetuisse. ἔταξε δὲ ἐν ἀκμαῖς των σωμάτων τοὺς γάμους ποιεῖσθαι, καὶ τοῦτο συμφέρον τῇ εὐγενείᾳ νομίζων. jussit dum vigerent corpora, inire nuptias. quod ad rectam procreandi rationem id quoque interesse existimaret.
Ante omnes autem disciplinas, patriae amore ac libertatis, seruitutis autem odio, imbuendum tyronem esse. Ac saepe illi instillandum, nihil esse foedius, quam domum, liberos, ac thorum, in victoris venire potestatem. Et, vt omnium crudelitatem atque oprobriorum genera, quae a victoribus excogitantur in victos, omittantur; praestare tamen centuplo honeste mori, quam existimationi suae superesse.
Saepe inculcandum illi, omnia virtute, gladio, ac vita parari. cujus qui contemptum non didicerint, nondum intelligere, eam aliquando, ac frequenter quidem, febri subita, aut lento morbo ac difficili, ponendam esse.
Quemadmodum & illud, generosum atque heroicum spiritum, nulla re melius, quam gladio aut hasta, emitti. neque mortem esse vllam, quae cum hac sit comparanda.
Quippe qui sic moritur, non luctari cum morte, nec dolore diu aut gemere, sed virtuti intentum, & absentem quasi animo, qui totus est in spe victoriae, sine sensu mali alicujus hinc abire.
Neque opus videri, vt philosophiae studio ab ineunte aetate miles incumbat, aut arcana ejus hauriat, cum naturalis cura honestatis ac constantia, magis in milite probetur. Sicut magnus ille Agricola a Tacito laudatur, qui retinuisset, quod est difficillimum, e sapientia modum. Sane militares animos, exemplis potius & imitatione, quam praeceptis, excitari. Ideoque historiarum lectione, in milite virtutem accendi. vt & ducum antiquorum, hortatu & sermonibus. Quales sunt orationes, regum, principum, ac ducum, quae in scriptis veterum Graecorum atque Romanorum, occurrunt. Quas ex historicorum libris excerpere, & virtuti excitandae prisci milites Romani, quamdiu libera Respublica esset, circumferre solebant.
Quemadmodum hoc fine Tyrtaei poëmatibus Sparrani sunt vsi. quorum carminibus, virtutem acrius quam tubae vllius clangore, accendi credebant.
Quod ad caetera, nihil, ne in sapientiae quidem studio indecore faciendum. nec praepostere Platonis, Aristotelis, aut Stoicorum placitis, cum res manum poscit, incumbendum esse.
Negari non posse tamen, quin plurimis profuerit, naturam animorum & aeternitatem, e philosophorum placitis, & quaenam vera fortitudo sit, hausisse. Tum vero, quantum inter eam & ferarum rabiem intersit, ἀνδρεῖοι γάρ εἶναι δοκοῦσιν, inquit Philosophus, καὶ οἱ Διὰ θυμὸν, ὥσπερ τὰ θηρία, ἐπὶ τοὺς πρώσαντας φερόμενοι. Videntur fortes quoque, qui irati, sicut ferae, in eos, a quibus vulnerati sunt, feruntur. (quemadmodum accuratissime virtutem illam pertractauit, & a quinque modis fortitudinis non verae, idem Aristoteles distinxit, tum quaecumque ad eam recte intelligendam faciunt, solide obseruauit.) & praesertim, veram nec stipendium nec spem, sed honestum solum & per se spectare, atque hoc vnum in omnibus propositum habere.
Neque dubitandum, quin his omnibus instructus Alcibiades, e schola praeceptoris sui & amplexibus, ad bellum venerit. Quo in tota Graecia maior imperator vix fuit, & qui tantis cladibus Siciliam ac patriam, ab ea relegatus, afflixit.
Idem quoque de Achille, Agamemnone, Menelao, Aiace, ac Troianis sentiendum esse. Qui procul dubio, sine aliqua cognitione sapientiae, tanto animo, quantus ab Homero in ijs describitur, res gerere haud potuerint.
Qua occasione, de Achillis institutione inseritur, παρέκβασις tum suprema, qua ad Troiam abeuntem Chiron prosecutus est, oratio. In qua, cum ad virtutem & rem strenue gerendam eum adhortatur, tum de animorum immortalitate, & caeterarum rerum instabilitate, prudentissime eum monet. Exemplo Hesiodi. qui Χείρωνος Ὑποθήκας, siue, Admonitiones Chironis, scripsit.
Exemplo ergo eius, attingendam quidem esse sapientiam; adeoque quaedem scire militem debere, caetera autem, manu & experientia, discenda esse. Et inprimis, tolerantiam ac patientiam. quae inter caetera efficiunt in milite, quod sapientia in alijs: vt, in mentis nempe potestatem perducantur sensus.
Inter caetera militaria exercitia, commendandam militi praecipue venationem; siue leuiorem, & in qua nihil praeter laborem spectatur, quae insidiatur lepori aut damis: siue grauiorem, quae leonem, vrsum, aprum, & id genus feras, vi, & cum periculo nonnunquam vitae ac discrimine, inuadit.
Ea quippe antiquos heroas esse vsos, quales qui a Xenophonte & alijs commemorantur. inter quos, Centauri, Castor, Pollux, alijque eius generis. qui venando & praedando, priusquam ad legitima venirent arma, metum mortis ac terrorem, animo subjecerant.
Quemadmodum in Africa totas esse gentes constat, quae assidue cum feris, & praecipue leonibus, virtutis causa bellum gerant. Ibi enim multos simul agminatim, modis varijs leonem adoriri. Maxime autem vsitatum esse, vt tecti clypeis, aut bouis inuoluti tergore, speluncam cingant, & flagello saepius in aëre excusso, sonum edant, donec leo animosus atque irarum plenus, prodit. Quem virtute multa domant, atque infestis ictibus configunt.
Nihil autem magis ad contemptum mortis, quam crebra proelia, conferre. In quibus cum mors multos tollat, & ante oculos perpetuo versetur, tot aliorum vulnera, tot funera conspiciantur, quot propemodum tela emit-tuntur, fieri non posse, vt cuiquam praeter expectationem eueniat. Ideoque recte atque ordine facere, qui tyronem, si non in bello; in velitationibus, & bellorum quasi imagine quadam, assidue exercent.
Paulatim quippe addiscendum esse id quod semel est tenendum: vt nimirum mortem contemnamus. Quod longe pluris esse, quam a vertice ad talos armatum esse: longeque plus aduersus hostem tales posse.
Animum quippe esse qui pugnat, animum qui vincit, animum, qui saepe paucis comitatus, aut solus, totas acies vel sistat, vel in fugam agat: quanquam & armatas, & telorum omni genere instructas.
Ideo non referre, vnde quis sit oriundus, aut vbi natus: quo item sit & quanto corpore. Dummodo, inuicto, & insuperabili sit animo. Qui saepe exiguo in corpore, qualem fuisse Tydea commemorat Homerus, instar fulminis cuiusdam ac typhonis, obuia quaeque, vi & contemptu mortis, prosternit.
Eoque rursus repetitur, omnia superare mortis contemptum & inuictum animum. qui, quouis tempore paratus est, non modo cum alijs, sed cum ipsa morte congredi. quanuis subito & praeter expectationem sustinenda sit.
Quibus duobus, & audendo, quicquid hostis possidet, terram quoque illius, aërem, & aquam, in potestatem nostram transferri.
His praesidijs, Macedones, his Romanos, orbem sibi & naturam subjecisse. Neque nostro tempore virtutem deesse aut animos, neque naturam alios nunc homines quam illo tempore in lucem dare. Sed experientiam & vsum esse adhibendum: saepe excursiones faciendum: saepe bello praeludendum: saepe aliquid aduersus hostem ante tempus belli tentandum. Vt in ipso, animus, suus & immotus, maneat.
Audaces autem semper minimum, plurimum periclitari eos, qui in fuga fiduciam habent, neque animum, sed tergum hosti objiciunt. Vnum ergo cogitandum ab aetate prima, vnum meditandum. Semel nempe moriendum, semel tributum suum ac vectigal naturae persoluendum. Nascenti hoc incumbere, vt moriatur: nullam esse viam quauis mortem euadat: vna excepta, quae ad immortalitatem ducit. Eam autem ducere per hostem medium. Hac enim, & opprobrium, & infamiam, & ipsam mortem euadi. quia haec via sola est heroica qua omnes magnae animae coelum & aeternitatem petunt.
Id docere vsum. Eum enim qui nihil metuit, simul ac virtutem toto animo concepit, & horrenda specie, totus ardens, totus flagrans, totus impos sui in hostem fertur, timorem quidem circumferre, atque alijs inijcere, ipsum autem nihil timere.
Neque in ipso proelio, vbi cum hoste confligitur, vllum cum timore mortis certamen esse. Id quippe rem ipsam docere. Simul enim atque tuba insonuit, ita concitari animum & abripi, vt occupare membra videatur singula, & cum quodam quasi impetu in hostem pariter & mortem feratur. Ne referre quidem quam sint multi cum quibus sit congrediendum, & quibus singuli vtantur armis. Concitatum enim ruere ac ferri. Nec respicere, aut tormenta bellica, quae horrendo motu terram quatiunt, aut cadauera, quae circumcirca voluuntur. Adeo non esse secum vbi semel coepit incalescere, & in agmine versari.
Cujus tantam esse vim, vt, illius qui sic cadit, etiam absente anima, corpus quod est reliquum post mortem, sit terribile, & conspectu suo metum hosti inijciat. Nec referre sane, vtrum insepultus maneat, dum aduerso iaceat vulnere. Quo nihil gratius ipsum intueri Solem.
Ab his principijs Spartanos ad existimationem tantam, tantumque nomen peruenisse. Qui non in armis, imo nec in moe-nibus, sed in solo animo, omne praesidium habuerint. Adeo: vt nec moenibus nec muris opus sibi esse existimarent: & quemadmodum mortem nec timerent, ita neque mortuos lugerent. ac ne matres quidem filios. Quae cadauera scuto imposita, laudibus ad coelum ferebant, aut cruorem mortuorum manu abluebant.
Concluditur postremo liber παρεκβάσει. In qua, praeter votum pro pace atque incolumitate patriae, de calamitatibus bellorum ciuilium, fortuna sua, patria, institutis, foederatis Batauorum gentibus, ac praesertim serenissimo Gustauo II. Suecorum, Gotorum, Vandalorum, &c. Rege, & de incomparabili virtute ejus agit autor. In quo omine augusto liber desinit.
Cookies on Poetry Cove