De contemptv mortis liber I. TOtvs liber primus προθεωρίαν continet Platonicam: sine qua hoc argumentum solide tractari non potest. Quippe, cum mors tantum sit corporis, dandam esse constat in hac vita operam, vt quae pars est immortalis, ea in colenda mente, tota occupetur: objecta ejus, quantum potest fieri sequatur, atque assidue intueatur: ipsa denique, quandoquidem id sumus quod est mens nostra, teste Socrate, rebus omnibus omissis, ad se atque in se reuocetur. Agit ergo liber hic de separatione mentis a corpore & sensibus. Quam Plato, mortis in hac vita principium dicebat. Quae vt recte instituatur,
Habendam diligentem rationem, vt ab ineunte aetate, viri praestantes & ab omni improbitate alieni, puerorum educationi praeficiantur.
Quos vel ideo ab omni vitiorum contagione alienos esse oportere, ne puritatem animi, alumni sibi crediti, a teneris inficiant, & diuinitati ejus, contemplando, perpetuo vacare assuescant. Vtque omnibus sepositis, de sublimitate animi, deque autore eius, qui est Deus immortalis ac aeternus, cogitent. Ac inprimis,
Illum ex traduce non esse, neque a corporibus & cum illis generari, sed a Deo inspirari.
Non esse corporeum, neque ex elementis mixtum, neque vllum denique eorum corporum, quae vulgo elementa dicimus.
Idque vel ex eo constare, quod futura videat, praesentia intelligat, tot praeclaras artes atque disciplinas excogitauerit. Eum enim esse, qui humanam vitam ab initio formauerit, instruxerit, in ordinem redegerit. Quo-rum vis neque in quinque illis conspicitur corporibus, neque in ijs quae ex illis componuntur.
Atque idcirco, neque Solem aut Lunam, magna illa corpora & lucidissima, neque stellas cuiuscunque ordinis aut loci, multo minus, mare aut terram, cum praestantia illius, conferendam esse.
Diffundi autem ita late, vt nec ab aëre, neque ab ipso aethere, circumscribatur, sed haec omnia cum meditatur transcendat: ac inprimis cum ad Deum a quo ortus est ascendit.
Hoc praestare non posse, nisi in se abeat, nisi curas reliquas ableget, nisi auaritiae, ambitioni, reliquisque vitijs renuntiet, nisi sui juris sit, nisi imperium in eam partem, quae vocatur ἄλογον, sibi vindicet, nisi se ab omni perturbatione vindicatum includat sibi, nisi mente penitus fruatur. quae est flos quasi animi, & in suprema parte, tanquam arce quadam, collocata. cum praesertim anima per totum corpus diffundatur: mens autem quo longius a corpore recessit, eo longius [a] mortalitate & corruptione absit.
Ideo, dandam esse operam, vt crebro rebus magnis intendatur, & inprimis sibi: vt sensus subjiciat, & ab illis quam longissime se segreget: ne cum operatur & praeclaris cogitationibus intenta est, deorsum retrahatur, aut mortales curae, a quibus isto modo quam longissime abit, rationem operantem interturbent.
Quia, quoties hoc modo sibi vacat atque in se reflectitur, longissime a metu mortis, paupertatis, atque ipsius fortunae violentia ac potestate abest.
Idcirco Platonem, talem vitam, mortis principium dixisse, siquidem a corpore paulatim ea ratione abducitur, humanas res excedit, vsu denique omni corporis se abdicat. Adeo, vt qui in hoc statu moriuntur, sine sensu mortis e vita abeant, & quietem hanc suavissimam, cum morte continuent. quod de Archimede, & alijs nonnullis, fertur.
Hanc esse illam quam in terra Socrates professus est. qui hoc vnum toto vitae tempore egit, vt domaret sensus, excitaret animum. Qua occasione, longa de laudibus atque instituto eius παρέκβασις inseritur, ac praecipue de ejus pulchro. quod est proprium animi a sensibus separati obiectum, & legitima ad mortem praeparatio.
Ejus igitur exempli, curandum esse, vt a rebus omnibus mortalibus, inprimis vero sensibus, mens abducatur. vt in ordinem auditus, tactus, gustus, olfactus, & ante omnes, visus, cogatur. Qui praecipuus satelles atque ianitor, ad mentem omnia transmittit, & plerumque falsas illi inserit opiniones. cum non raro & caeteri, & ipse, omnium certissimus, decipiantur ac decipiant.
Quorum vitio aut errore, primos homines, maximeque antiquos sapientes, qui poëtae fuerunt, multa persuasisse hominibus quae falsa sunt. Vt cum Iridem, non tantum admirati sunt, sed & Deam finxerunt esse, sine cujus ministerio, nihil inter Deos geritur. Quam tamen constat, nihil aliud esse quam φάσμα diversorum colorum, ex radiorum solis reflexione in oculos incurrens.
Id si euenire potest visui, multo magis reliquis quoque euenire posse sensibus, qui longe imbecilliores atque incertiores sunt.
Hinc amorem & spem, similesque perturbationes, qumadmodum & falsas de religione opiniones, quae terrarum orbem peruagatae sunt, sed inprimis, de quo agimus, terrorem mortis esse natum. Quae nisi expugnentur a teneris, nisi mens a sensuum contagione ac persuasione abducatur, fieri non posse, vt vllus veritati sit locus. eam enim solam esse quae videt, solam quae adit, solam quae non fallit. Solam, quae, vt Plato loquitur praeclare, ἀυτὸ καθ' ἀυτὸ ἕκαστον ἐπιχειρεῖ θηρεύειν τῶν ὄντων, inprimis, ἀπαλλαγεῖσα ὅτι μάλιστα ὀφθαλμῶν τε καὶ ὤτων, καὶ ὡς ἔπος εἰπεῖν, ξύμπαντος τοῦ σώματος, ὡς ταράττοντος, καὶ οὐκ ἐῶντος τὴν ψυχὴν κτήσασθαι ἀλήθειάντε καὶ φρόνησιν, ὅταν κοινωνῇ.
Ea autem quantum possit, cum à sensibus, ac praecipue a visu se sejunxit, nun-quam apparere magis quam nocte. Nunquam enim firmius in se recedere, atque ibidem haerere, quam cum nocte intempesta meditatur. Quia eo tempore omnia externa sensuum objecta, ac praesertim visus, sun[t] sublata. Non enim coelum formas suas oculis insinuare, non terram. Solem quoque, qui illustrat omnia, absentem quasi agere: neque quicquam auribus tum obijci, quemadmodum de die. Quae vt infinita sunt, ita infinitis modis mentem perturbare. Ejus autem in se penitus defixae ac conversae, voluptatem esse tantam, vt excogitari nulla in hac vita possit, quae ad partem aliquam accedat.
Eandem, vbi sola sibi vacat, & versatur. secum, excitari magis sui desiderio ac inflammari: sensus autem contra, vitae desiderium & corporis amorem inducere, cum in consilium & partem cogitationum adhibentur.
Certum autem esse, sicut inter sensus, visus est certissimus, sic quae non videntur, esse certissima ac praestantissima. Ex quo sane apparet, quanto ea quae sentiri non possunt, dignitate ac praestantia, sensuum objecta excedant. Qualis est virtus, sapientia, ac ipse Deus immortalis.
Hoc euincere ipsam mentem, quae vt est pulcherrima ac praestantissima, ita & natura sua ad pulcherrima, se & Deum nempe immortalem, ferri. Quod autem contra agere videtur, non ab ipsa, sed a corpore esse ac sensibus. Quibus, teste Socrate, non aliter quam clauis pertinaciter affixam haerere. Vnde ingens ille mortis horror. Quos vt suo munere fungatur, reuellendos esse. Nam vt elementa singula, alia sursum, alia deorsum tendunt, ita animum, adinstar ignis, sursum semper ferri. Qui in alieno loco & non suo, frustra nunc constringitur. Vt si terra in aëre, ignis in terra, contra naturam, cohibeatur. Extra quem vere viuet, quia per se viuet. neque horrore mortis commouebitur, quia horror ille proficiscitur a sensibus: tum & mori discet, quia mors, est, corporis atque animae, quae inter se cohaerent, separatio. Quae hac ratione discitur atque exercetur. Atque haec quidem prior pars, & quasi via, qua ad solidum contemptum mortis peruenitur.
Altera est, vt ipsa mens nostra, postquam sic a sensibus est separata; cum obiecto suo coniungatur. Quod est Deus.
Atque eam quidem eo per se quidem ferri. Hic vero iterum obstare corpus & tellurem, coelo inimicam. Quae cum inter nos & animae obiectum, interjecta sit quasi maximamque hanc lucem intercipiat, non minus animam ab ejus sordibus purgandam, quam a lolio purgatur tellus. Quare, idem faciendum quod fit ab agricolis: euellenda atque extirpanda esse omnia corporis vitia, vt mens ad objectum suum libera assurgat.
Huic rei inprimis conducere vitam sobriam & simplicem, atque ab omni luxu remotissimum victum. qualis ibi praescribitur. Nihil quippe magis animum a mortis contemptu & objecto suo separare, quam ciborum luxum & ebrietatem.
Quippe si animus, cum plane suae spontis est sibique totus intenditur, quanuis in re leui occupatus, (qualia sunt minora quaedam studia, de quibus supra dictum est) reliquorum obliuiscitur, nec viuere se meminit; quanto magis cum aeternas formas, & objectum immutabile amplectitur, & quicquid extat in hoc orbe, praetervehitur?
Extra quem, solus Deus est, idem qui vbique est; simplex, non compositus. Qui occurrit ei, & sublatam secum extra omne illud quod mutatur aut interit, hoc est, extra mortis regnum & interitus, in quo versamur dum hic sumus, reponit.
Hanc esse primam voluptatem hujus vitae: pignus autem certum, & quasi tyrocinium ac rudimentum futurae. Vt nimirum mens purgata, Deum cogitet, & quantum potest fieri, intelligat.
Hunc illius scopum, hoc illius centrum esse, in quo consistit.
Quo vt perueniat, iterum, quod ante dicebatur, agendum esse. Etenim quemadmodum mens nostra separanda est a sensibus, vt tam nobile objectum intelligat: ita Deum vt intelligatur, ab humanis rebus separandum esse. Hoc autem fieri, primo quidem ἀφαιρέσει: hoc est, si ab eo separetur quicquid proprium est hominis, & vicissim ipse ab ijs segregetur. Exempli causa, si corporeum, mortalem, genitum aut factum, negemus.
Deinde, si ab elementis quoque & corporibus e quibus cuncta constant, eundem segregemus: denique hoc toto vniuerso, tanquam veste pulchra atque admiranda, vt Platonici loquuntur, eum exuamus. Quia ex his nihil ad essentiam illius pertinet: simplicitatem vero, etiam inuoluit. Quae simplicitas, semper, & ante omnia, in Deo statuenda est, quia contrarium eius maxime cum Deo pugnat. Ideoque non immerito Theologi, inter attributa Dei, primo omnium occurrere simplicitatem docent. quia ipse in nullo continetur, sed totius entis est principium.
Atque hinc sensim ad perfectionis ejus attributa perueniri: quale inter caetera, omnipotentia atque infinitudo ejus est. quae respectu temporis, aeternitas, respectu loci, immensitas vocatur. Nam de vita quae in Deo est, qui primum viuens recte dicitur, infra agitur, vbi de aeterna generatione Filij.
In quibus Dei attributis, quia plus periculi est situm quam in reliquis, conijciendos esse oculos in eum, qui proprietatem Dei & naturam nobis, quatenus cognosci eam fas aut necessarium existimauit, abunde exposuit. Deum nempe filium, qui cum esset vera imago Dei, & aeterni pulchri, ipse Deus, & cum patre ipsum pulchrum, nostro corpore indutus ad nos venit.
Quem cum Deus Pater in se, hoc est sapientiam suam, ab aeterno conversus, quanuis modo prorsus ineffabili genuerit, vel ex eo app-rere, quam sint actiones illae nobiles, quas ἐμμενούσας vocant. Nam vt intellectus noster parit rationem, sed in tempore: ita Deum Patrem, ante tempus rationem genuisse, sed aeternam, quae est Filius.
Cujus beneficio, & trinitatem personarum, salua vnitate essentiae, ad quae mens nostra per se frustra aspirabat, didicisse.
Vt & maximum arcanum illud, Mortem sanguine ejus qui non interit, & ab aeterno in aeternum viuit, extinctam esse.
Hunc autorem esse omnium quae viuunt, autorem omnium quae sunt, cum ex intuitu sapientiae suae omnia creauerit Deus. Etiam hominem; in quo anima & corpus hypostatice vnita sunt. Ita tamen, vt in ista cum sit forma hominis, non huius tantum vitae quam nunc ducimus, verum multo magis semina futurae ac igniculi contineantur. qui cum ipsa sibi jungitur, eliciuntur. Id vel ex eo planum esse, quod cum ipse videt se atque intuetur, admiranda gignit opera. quales sunt doctorum meditationes, quae ad omnem transmittuntur posteritatem. Id autem eo fieri, quia animus humanus, nihil maius aut excelsius in terris, se, complecti potest, ne si aut in ipso Sole aut sideribus versari queat. Hoc testari hominum magnorum cogitationes, quoties in sese intuentur, & a corpore recedunt. Qualis nobilissimus ἐνθουσιασμὸς ille in Platonis Phaedro: cuius initium, Magnus in coelo Iupiter, &c.
Hoc opus, nempe assiduam obiecti contemplationem, primum esse ac maximum, quod in vita fieri a nobis potest. non tantum, quia quamdiu mens intenta sibi manet, nihil cum morte corporis commune habet, sed & quia in suauissima ac sibi propria ipsius pulchri contemplatione versatur. Quo omnium animi sua sponte rapiuntur. Amorem enim pulchri, siue illius quod est tale, siue quod videtur, efficaci ratione omnibus esse insitum. Quod inductione longa ostenditur. Illius enim causa, omnes nauigare, militare, terram fodere: omnia denique omnes agere.
Pulchrum autem quanuis proprie ad intellectum, bonum ad voluntatem referatur, tamen pulchri nomine vtrumque hic significatur, quemadmodum fit a Platonicis. Et inprimis a vulgo. qui objectum voluntatis, quod hic autor notat, cum objecto intellectus, non confundunt modo, sed & praeferunt, atque ad bona σχετικῶς sic dicta, a simplicitur bonis, ac simpliciter pulchris, & praesertim ipso pulchro non creato, cogitationes suas transferunt. Aut ad actiones, quae sunt extra intellectum, deflectunt. Quales sunt qui in Rep. versantur.
In eo enim falli omnes, quod in opibus nonnulli, nonnulli in honore, alij in sobole & propagatione sui generis, id positum existiment.
Quam viam dum insistunt, & in hoc sunt toti, vitam aliud agentibus tanquam somnium elabi. Interim instare mortem, a qua nihil mirum si plerique imparati praeueniantur, cum de ea neque cogitarint vnquam, neque mori didicerint: quod fit, cum mens ipsa in se abit, & in pulchri contemplatione, cuius semper post hanc vitam particeps futura est, exercetur.
Nunquam enim minus sollicita de morte esse potest, quam si extra ius mortis ipsa se reponat. Hoc est, menti det operam: quam, ex omnibus, quae orbis habet, orbi vniuerso omnibusque rebus quas mors sibi vindicabit, superstitem futuram esse.
Non enim terram, neque mare, neque coelum, neque quicquam quod nunc admiramur, aut cui totis sensibus affixi haeremus, ab interitu & igne cui omnia seruantur, immune futurum. Qua occasione, horrenda illa ἐκπύρωσις quae vniuerso imminet, describitur.
Qui ergo ea ratione qua jam dictum, viuere didicerit, opus inchoabit, quod mors ipsa perficiet. Nam & contemplationem illam animae absoluet, & a toto corpore, quod jam ex parte factum est, abducet mentem, ac tum demum ipso pulchro, cuius hic contabuit amore, tota atque ex voto fruetur.
Haec est ergo vita illa nobilissima, quam secundum mentem Plato & Platonici dixerunt. qua nihil altius, nihil sublimius, nihil diuinius, dari in hac vita posse docent. Cui vtinam a teneris incumbant homines, & vnum hoc agant; Deo tantum consecrati & virtuti. Longe animo maiori ex hac vita excederent, longe dum hic agunt alijs incumberent, neque, quod nescire nunc videntur, ignorarent, tanti esse quemque quanti est cuiusque animus. Quare hoc totum quod hic viuitur, huic vni impendendum esse, post autorem eius a quo fluxit.
Quod cum Plato intelligeret, summam hominis felicitatem, in solutione animae a corpore, & eorum quae reuera sunt, contemplatione, collocandam censuit. Quia autem qui sic viuunt, soli discunt mori, soli mortis dum hic viuunt studium exercent, (soluunt enim animam a corpore, dum viuunt, vt aeterna contemplentur) ideo ille idem, nihil aliud philosophiam, quam, solutionem animae a corpore ac separationem, esse dixit. neque aliud philosophi, qui vere sit talis, munus esse, quam quod in Phaedone dicitur diuinitus, vt omni ratione a corpore sejungat animum ac purget, eumque continenter assuefaciat, vt totus in se congregetur ipse & quasi colligatur, secumque, quantum potest, habitare, tam in ista vita quam post illam in futura, solus, & a corpore non secus quam a vinculis solutus, meditetur. Adeo vt idem velit esse mortis meditationem, & philosophi studium. Estque haec doctrina, non modo apex, sed & compendium totius Platonicae. Quae nihil docet aliud quam viuere vt oportet, & quemadmodum oportet mori. Ideoque neque est ἀδύνατος, vt Stoicorum, sed exercitatione crebra comparari & potest, & a magnis saepe viris, comparata fuit.
Cookies on Poetry Cove