Argvmentvm. Postremus liber docet, Vitam nostram esse in vno Iesu Christu reconditam. Quem antiqui Patres semper sunt intuiti: donec in carnem tandem venit. idem nobis faciendum esse. Conducere huic rei assiduam illius contemplationem, veram fidem, spem, charitatem: veramque anteactae vitae poenitentiam. Cogitandum quoque de martyribus, qui exemplo suo docuerunt, eundem, mortis terrorem sustulisse, qui hanc sustulit. Cujus natiuitas, vita, mors, triumphus de morte, describitur.
NVnc tibi, nate Deo, mundi melioris origo, Extremum, quod restat adhuc, decurrimus aequor, Omnipotens. tibi mortali de sanguine creto,
Nec coeli minus inuicto terraeque parenti, Ius vitae arbitriumque sui, mors tota remisit, Et fracti cessere Erebi cum fontibus amnes. Felices hinc morte tua, primordia lucis Ducimus, & victi tenebras calcamus Auerni. Prima adeo leti faciem, caecosque tumultus, Corde recursantes dubio poenamque trahentes, Subdidit alma fides, magni complexa Tonantis Immensam sobolem assidue: quam protulit, aeui Impatiens, semperque in se conuersus & haerens Aeternus vitae genitor: velut aethere in alto Flammantes radios, formoso e lumine, Titan. Illum igitur, longe conspectum, atque omnia luce Complentem nunquam occidua, perque omnia numen Tempora fundentem, cunctorum oracula patrum, Et longus venturum olim praedixerat ordo [V]acidum, sceptrigens non ignara futuri, Extra orbem letique vias: vbi nulla piorum Gaudia, cura necis, volucrisque includeret aeui Festinata dies. Quippe illuc ducere vates, Attonitos coeli monitu sacroque furore. Jlluc tot Cananaeae amnes, viridesque recessus, Fluminaque, & dulci manantes nectare lucos,
Aruaque coelesti vix decedentia mundo Arboribus patulis, foecundaeque vbere glebae. Illum omnes heroum animae, quas saecula prisca Ediderunt, videre, inter curasque laboresque, Et leti terrorem, & moestae incommoda vitae. Illum & Lamechides, sceleri gentique superstes Humanae, cum praecipites ex aëre nimbi, Montibus vndarum grauidi, coelumque per imbres Ingrueret terris, terrasque inuolueret aequor. Illum & foecundus genitor, cui natus ad aram Astabat, generis tanti & spes sola nepotum, Iam vinctus pictasque genas pulchrosque lacertos, Eductumque atro tincturus sanguine ferrum: Ni puer ex alto volucer demissus Olympo, Libratum, sacra ceruice, auerteret ictum. Jllum, oculis quanquam captus, pater Jsacus, illum Canities Iacobi longaeua, in limine leti, Vidit ouans animi: vel cum se immanibus ausis Luctator coelo opposuit, natoque Tonantis. Illum etiam, dux intrepidus per deuia Moses Additus erranti populo, conterritus hausit Saepius, aut fessis praeeuntem, aut numine fractas Jnstaurantem acies: aut cum caligine multa
Vestitus, totoque ardentis culmine montis, Bis quinos monitus ingrato panderet orbi. Ante alios autem, imperio fidibusque decorus Magnus Iessides, ingentes pectore motus Praesensit, totumque animo concepit Olympum, Et consanguinei regnum viresque superbi. Nec secus ac longe conspectum affatus amicum est. Quinetiam, tanto perculsus numine, tristis Visurus Phlegethonta negat, manesque profundos, Attonitus. laetusque animi certusque salutis Acturus: quanquam medio deprensus Auerno, Et circum obsessus gelidae caligine mortis; Pactorum memor, & promissi pignoris haeres. Hinc pulchros memorat sceptri venientis honores, Et regem, terrae dominum, fatique potentem, Portendi: virga indomitos qui proterat hostes Ferrae. justa animum si quando incesserit ira. Hujus in aduentum, stimulis percussus ijsdem, Et coelo plenusque Deo, noua saecula condit Maximus Amosides, regum haud indignus auorum. Ille &, criminibus pulsam, terrisque fugatam Astraeam, coelo comitem descendere ab alto Aspicit ingenti puero. quo frausque dolusque,
Et leti metus, & tristi vis proxima leto, Desinet, & fracto mitescent tempora ferro. Nec stabulis se inferre lupus cessabit, & agnis Acclinare latus: junctaeque informibus vrsis Pascere securae media de nocte iuuencae. Nec pecudes inter totisque armenta diebus Nequicquam formae saeuorum errare leonum. Nec quinque, ac totidem, dictantes fata puellae, Nesciuere diem, coelo quae iungeret alto Depressas errore animas; certosque furores, Visaque mandarunt folijs. Sic tempore ab omni, Et vix iam prima crescentis origine mundi, Dilecto occurrit populo: seque omnibus vnum, Aduentumque suum, dulcemque ostendit amorem. Terrorem vt leti horrificum, moestosque pauores, Vita idem, vitaeque autor, formidine captis Tolleret ex animis. summo dum missus Olympo, Ferratos magno erueret molimine postes Eumenidum, gentesque atro subduceret orco, Ereptas leti imperio, & crudelibus vmbris. Ac veluti, si quem laetae sub flore iuuventae, Versat amor, primaque animum dulcedine tangit Casta Venus, nequit expleri, pictosque pudore Miratur lustratque oculos, nutusque loquentis
Obseruat, sequiturque pedum vestigia passim Obuia, nec pulchro meminit discedere vultu: Haud aliter, summi non enarranda parentis Progenies, nunc hac terras sub imagine nunc ha[c], Lustrauit, praesensque suis occurrit ab alto, Et comitem dedit, & rebus coniunxit egenis: Corpore dum nostro, terras intrare parantem, Suscepit, nostroque hausit de sanguine, tandem, Nupta Deo, totumque parens illaesa pudorem. Protinus exortum, tenebris cedentibus vltro, Ceu nato post astra die, gens omnis Iessae, Promissis infixa animos, sparsaeque per vrbem Relliquiae tenues veterum sensere piorum; Iam desiderio exhausti, iam mentibus aegri: Optantes eadem cuncti, pariterque precati, Depositum vitae, pignusque ante ora tueri, Atque oculis coram domitorem expendere leti. Vt cum magna domus, digressu exercita pridem Grandaeui, quem sola videt, quem sola parentem, Sola diu iam dixit auum, spemque omnis in vno Fixit, & assiduis lassauit sidera votis; Si quae illum patriae carisque parentibus olim Prospera lux longis venientem sistat ab oris: Illum adeo, multis si jam voluentibus annis
Accipiant reducem; certatim hinc turba nepotum, Hinc castae matres, hinc certant oscula natae Praeripere, & laetas diffundunt atria voces. Hunc igitur, seu mane nouo Tithonia coniux Ardentem Phoebi radijs praeuertitur ortum, Seu cum candentem medio regit aethere currum, Et sero Oceani condit sub gurgite Titan; Vnum animis specta, totoque in pectore conde, Tot quondam insidijs, tot tempestatibus actum. Siue illum virgo infelix, castissima rerum, Magali locat in medio, foenoque reponit Plorantem, & nostro singultus ore cientem. Seu Nilum petit exilio, patriosque penates, Heu puer, & multo quaesitus sanguine linquit. Quem propter, dum dulce caput vix tollit in auras, Tot blandae cecidere animae, mediasque per vrbes Attonitae planctu ruperunt pectora matres: Siue illum genitor pallentis circuit Orci, Et longe populo semotum, in culmine sistit Verticis abrupti: seu dirae incommoda gentis, Et totam Solymae crudelis sustinet iram. Siue illum, quem non animi capit igneus ardor Humani, non coeli obices, non vltimus aër Includit, tellusque pauet conuulsa tonantem,
Exercet miseranda fames, morbique laborque, Pondere sub nostro assidue culpaque gementem: Seu cum purpureus toto de corpore sudor Dimanat, tristeisque Acheron horrore tremendo Mortis in aduentum gelidae, perlabitur artus, Et totum iam nunc animo praegustat Auernum. Praecipue, cum terram inter coelumque profundum Sublimis, latus effossum, squallentiaque ora, Gentibus ostendit pauidis: letoque sub ipso Inclinat caput, & stillantem sanguine vultum. Haec crebro repetens animo, crebroque reuoluens, Dulcibus indulge lachrymis. vitamque per omnem, Illis vulneribus, illoque in sanguine moestus Circumerra: mentisque oculis humentibus hauri, Ceu praesens, luctantem animam, Ditique necique. Haec inter, veluti venturam ad singula, mortem Intuitor. ne quae rerum subrepat inanium Cura, vel illecebris blandae capiare iuuentae: Oblitusque tui, tantoque oppressus amore, Ingentem precibus vitae venerare parentem, Aeternamque Dei sobolem: tot saecula frustra Patribus expectatam olim, votisque vocatam: Cui nec lanigerûm manantes sanguine fibras, Nec pinguis tauri ardentes suspendere ad aras
Viscera profuerit. quamquam alte in cornua surgat Jam primum, crescatque animis. sed pectore ab imo Flagrantes gemitus crebro, & suspiria duci, Erroresque animo repeti, vitamque peractam; Talibus instando, crebroque, eademque monendo: Magna Dei soboles, tibi enim tibi pectora moesti Soluimus, & salsos lachrymarum effundimus imbres. Heu genitor! rerumque opifex! heu patris imago! Heu totum vitae pelagus! totumque profundum! Tene olim, coelo venientem, vrbisque per omnis Brachia tendentem miseris, morbosque fugantem, Et Regis tantum aetherij praecepta canentem, Jn terris, leto dedimus? tene, optime, cum iam Vulneribus tergum effractus, flagrisque cruentus, Deficeres, nostrosque artus, ceu pignora supplex Jngereres nequicquam oculis, diuellere ferro Humanae potuere manus? at territus aether Haesit, & obscena latuit caligine Titan. Tunc etiam dulcem mixto cum sanguine lympham Reddebas moriens, venturae pignora vitae, Et totum rupto fundebas corpore amorem; Visceribus medijs eductum, & pectore toto. Nos scelerum facies, aeterne, expleuimus omnes.
In te poena ruit, nostraeque injuria culpae, Et lapso generi mors intentata, per artus Exhausta est, inuicte, tuos. ne vita periret Omnibus, aut lethi sub mole immota iaceret, Plena metu, plena imbelli formidine & vmbris. Tu serus, tu mane animis illabere nostris, Tu solus totusque faue. te spiritus vnum Induat: incumbatque tibi, jam functus & exors Casibus assiduis, & inerti corporis vsu. Talia cum gemitu, seu vox exacta sequatur, Seu nullus linguae strepitus se didat in auras. Haec adeo, dum vita manet: seu laeta iuuentus Corpus agit solidum, seu nondum effoeta senectus Exercet toto defectas sanguine vires. At vero, postquam ossa calor jam linquere coepit, Vltimus, & leti suprema aduoluitur hora, Cum jam haeret lingua infelix, visuque sub ipso Diriguere oculi; tum vero, intendere mentem, Tum magnos gemitus praesertim, ad sidera volui Edico, & totum precibus conuellere coelum: Tum mitem versare animo dulcemque parentem, Cuius in aeterno fixa est clementia nato.
Sentiet omnipotens, & opem, miseratus, anhelis Sistet, & attonitis, oculisque offundent ab alto Jnstantis speciem formosam & gaudia vitae. Vnum hoc praecipue, si quae est fiducia vero, Et coelo demissa iuuant praecepta, monebo Assidue: quantum precibus contendere fas est, Posce Fidem, posce intrepidus, certusque potiri. Illam coelicolûm genitor, cum numine terram Fundaret, solidumque vndis includeret orbem, Edidit, auxilium lapsis in Tartara rebus. Illa polos penetrat, longeque in saecula mittit Ardentes transacta oculos, venturaque lustrat, Et coeli sequitur tot per conuexa Tonantem, Picta sinus, picta vndantem per nubila limbum. Heic genus heroum, coeli quibus atria Diua Reclusit, seriem longaeuam a sanguine primo, Pectine sollicito, multaque intexuit arte. Stant terni proceres, stat magno foedere nixa Progenies, totum terrae promissa per orbem, Stellarum similis. stat torua Aegyptus, & omnes Sudorum facies, & foeda incommoda regis. Et iam seruitium pertaesa, & triste tyranni Imperium, coelo armata & famulantibus Euris,
Ibat laeta acies. Heic atram incumbere nubem Fecerat ordinibus: medioque ex aëre, flammae Fulgentes radios pulchrumque albescere lumen Nocte sub obscura. Iamque illos gurgite in ipso, Instantum immemores, medijsque incedere in vndis, Cernere erat. dabat egressum fugientibus aequor, Et sponte immensos sternebant aequora montes. Nec longe Debora, & Gedeo, & formosus Iephta, Incedunt, humeris conspecti, & pectore lato: Omnes pollicitis vatum, virtutibus omnes Inuicti, monitisque animos ingentibus acti. At natus Manua, spaciosa in valle leonem Connixus dextra illidit, tergoque reuulsas Murorum portas & ahenos sustinet axes, Rupis inaccessae, aut frondosi culminis instar, Intonsus, setisque rigens immanibus heros. Nec procul hinc tactum Iordani interritus amnem Insistit senior. quem turbo abruptus in altum Mox, & candentes rapiunt super aethera bigae. Illum caeruleas afflatu accendere nubes Cornipedum longe aspiceres, comitemque per auras
Brachia iactantem nequicquam, & vana mouentem. Nec non & iuuenes, primaeuae robora pubis, Oblitos leti, flamma in fornacibus ingens Lambebat, perque ora viris & eburnea colla Hinc inde errabat paulatim innoxius ignis. Atque heic porticibus subnixam, & mille columnis, Praetextam cedro molem, ad fastigia summa, Instabat Solyme venturo attollere Regi; Templum, immane, ingens, pulchrisque Orientis amoeni Conspectum donis, & barbarico elephanto. At vates, vnum attoniti, visisque subacti, Vnum omnes, defixi oculis animisque, tueri. Illum autem, qua parua iacet despectaque Bethle, Et requies pecori, & pecoris dilecta magistris, Ignotum terris, nec quicquam tale minantem, Vbera siccantem in gremio materna videres. Quem senior, multumque animo rimatus, & ante Venturum edoctus generi, quam lumina vitae Linqueret; exanguis iam aeuo, accurrensque, tremensque, Protendensque manus ambas, arcteque prehensum Vociferans premit, & lachrymis affatur obortis.
Parte alia, tenues animae, vitaeque silentum, Emergunt tumulis, quas vox emissa, sub auras Elicit, & turpes discedunt corpore morbi. Tantus honos, magnae tanta est fiducia Diuae. Ipsa aeterna sedet, summoque intenta parenti, Haud vnquam immotos declinat luminis orbes, Praesentemque videt: genitumque ante omnia natum Saecula, nec nostro meritum succumbere leto, Toto ardet versatque animo, totoque reponit; Iam vitae dominum, nil jam mortale tenentem: Nec jam humiles, vt quondam, artus, aegrosque trahentem, Sed nostros tamen &, nostro cum corpore, longe Praeuectum strepitus, & victi limen Auerni. Cui simul incubuit, roseisque infusa lacertis Pressit adoratum coelo caput; omnia late Nubila discedunt, tristisque e pectore cura Vanescit, letique cadit densissimus horror. Non aliter, cum blanda tenet clementia terras Aëris, exactisque simul cum nocte tenebris, Formosum parat Eous sustollere vultum, Et Solis iam venturum praenunciat aurum; Vix summae nutant segetas, summoque recidit
Littore, nec canis indulget fluctibus aequor. Illa etiam, quanquam flamma stridente per artus, Respicit innocuos, tutaque in pace reponit, Et totum morte in media deducit Olympum: Quantus erit, quantusque animos caligine pulsa Excipiet, fessae statio suauissima vitae. Illam autem insequitur laeto spes candida vultu, Et sublimis Amor. quem coeli examine, nullae Formarum facies, aut pulchri auertit imago. Quid tantum dilecta suis promisit alumnis Porticus, aut Stagira potens attollere vero Pectora, vicinoque senex collatus Hymetto, Dulcior eloquio perculsas flectere mentes? Quanuis Elysios depingat plurima campos Phaenaretae soboles, solique incumbat honesto, Nec leti nequicquam animis instillet amorem; Multa canes, quae nec diuina oracula vatum Non cecinere prius. Sic, cum vestigia lustrat Densa ferae, terramque impressis naribus haurit Vestigatque canis, nunc huc nunc vertitur illuc Et sese augurio infelix oblectat inani Errantis, repetitque eadem, sequiturque relicta Exululans: montesque procul campique resultant, Et longe, nemore e medio respondet imago.
Illa latet, solumque sui diffundit odorem. Namque diu, primum Assyrijs in finibus orta, Aegyptum mox foecundam permensa, Pachynum Contigit, & doctas Sapientia venit Athenas; Larga quidem, multamque trahens e fontibus vndam: Non tamen expurgata satis, nec sordibus expers. Abramidae qualem, prisci gens hospita Nili, Accepisse ferunt, summoque e numine natus Hausit, & in terris diuino prodidit ore, Cui semper tranquilla Fides innixa recumbit. Hanc deposce igitur, votisque ardentibus vrge, Venturisque intende animum, & praesentia temne. Quin etiam, vitiorum odium, & virtutis amorem, Posce frequens. mors impuras formidine carpit Exercetque animas: Furiaeque ora vagantes, Terrifico admonitu taedarum, & tristibus hydris, Supplicia intentant miseris, poenasque minantur. Quas probitas, quas prisca pijs a mentibus arcet Simplicitas, rectique ardor, neglectaque terris, Vda genas, sparsa incultos Metanoea capillos: Visu haud laeta quidem, sed qua non aptior vlla, Aut coeli reserare fores, aut tollere leti
Terrorem, moestasque animis abstergere curas. Felices nimium, quibus his se iungere solis Contigit, & vitae comites assumere tantas. His haere, his assuesce lubens, his pectora firma. His neque te Musarum Helicon, nec mollia vatum Carmina, regalesque epulae, multusque Lyaeus Auertat, Somnusque pater, qui nocte sub atra Voluitur, & fessos curarum illabitur artus. Nec legum tristisque fori sapientia discors, Paeoniusque labor: quem nunc male turpis egestas Commendat; coelo quondam Phoeboque parente Exortum, si vera refert, ambage sub illa, Graecia, nil vltra vires mirata decusque, Egregiae, dignaeque Dijs autoribus artis. Sed neque dulce poli studium, lapsusque tueri Aetheris assiduos, & quae simulachra vagantur, Aut certis aurata locis immota quiescunt. Mittendum est animum longe super aethera, longe Aurorae thalamos supra, & laquearia mundi Vltima: si leti tibi cura excedere fines, Et vitam gustare prius penitusque requiris, Ante suo tardi quam cedant corpore sensus. Sed neque magnarum properanda negocia rerum.
Et quaecunque humiles inuitant praemia mentes, Aeterno rege abducant vitaeque parente: Aut sublimis honorum ardor, defixaque terrae Nunquam expleta fames auri. quantum illa veneni Intulit humano generi, quantumque relicto Jn terris animi patitur sordescere coelo. Vt cum sepositum teritur rubigine ferrum, Neglegectum simul agricolis, & inutile bello: Siue hastas iuuat, & volucres armare sagittas, Vomere seu duram splendenti inuertere glebam. Ergo iterum subigi tellurem iterumque monebo Obstantem, tardosque, vt pridem, auertere sensus, Vsibus humanis, totamque auertere mentem Sensibus: & certis immotam affigere rebus. Ex quo deceptos coluber formidine turpi Jnuoluit, pulchroque hominem non passus in aruo, Immunem leti imperio traducere vitam. Illic sub tremulis argutae frondibus aurae Assidue suspirabant, & odoriferum ver Spargebat tellus, spargebat lacteus aër. Jn medio fons purus aquae, niueaeque videri Crystallo similis, formoso natus in horto, Quattuor hinc totas atque hinc obeuntia terras
Flumina fundebat, latis solatia campis. Quippe illinc musco virides, interque lapillis Distincti niueis, certabant currere riui, Et tutos summo suadere in margine somnos. Quarum temperie, madidasque aspergine ripas, Herbarum partu assiduo ridere putares. Ridebant ripae, ridebat roscida tellus. Nec pictae florum facies, cantusque volucrum, Vsquam aberant, vall[e]sque cauae, collesque supini, Jpsi autem, nullo contacti corda dolore, Et vacui curarum, aut circum in gramine laeto Plaudebant choreas, aut fontes propter opacos, Ignaros operum condebant carmine soles. Aut rerum perculsi animo nouitate, recentem Naturae genium, & magni primordia mundi Lustrabant, pictosque oculos flammantis Olympi: Quotque dies, tanto surgentem corpore Solem, Quantus coelo ardet, flagrantem lampada voluens Per spacium mundi immensum, vultumque comantem. Nec non & terras animalia sparsa per omnes Tum primum, primaque omnes ab origine causas. At nimbos segetum, quos terra inculta ferebat, Ambrosiae tinctos succo & vitalibus auris,
Afflabant Zephyri errantes[,] messemque perennem, Non sulco genitam, non curuae falcis egentem, Et sponte ex ipso manabant aëre mella. Nec minus & multum coelo nemus, arbore densa Surgebat. quarum in medio, pulcherrima longe, Aetherios panaceae imbres, rorisque beati Aeternos latices, nigrae medicamina morti, Spirabat Vitae folijs felicibus arbos. Saepe sub hac, vt fama refert, flagrantibus ambo Inuoluit radijs, & luce ardentis Olympi Majestas vicina Dei, totamque iuuentam Afflabat vox vna, & inenarrabile murmur. Saepe Dei soboles, clara se in luce refulgens, Exhibuit, turba aligerum comitata, per aethram Delapsa, rursusque polo discedere visa. Altera, laeta quidem, blandisque vberrima pomis, Quam foeda ingluuie spirisque immanibus ingens Cingebat coluber, Diti sacer. heu quibus ille Perditus insidijs rerumque ambagibus orsus, Impulit, attingi vetitos decerpere fructus. Ex illo, labor insolitus, terrorque, metusque, Jnuectumque nefas terris: curaeque, dolorque, Et foeda ignotam traxerunt crimina mortem. Quam supero natus genitore, in faucibus Orci
Perculit attonitam, domitoque autore pauentem, Fulgidus exuuijs spolijsque intrauit Olympum. Continuo exorti iuuenes, gens edita coelo, Gens inuicta fide, gens turpis nescia culpae: Quos neque poenarum species neque mortis imago Terruit vlla: nec immiti superaddita leto Saeuities, fractique artus, admotaque flamma Visceribus viuorum, & inundans sanguine tellus; Vt quondam, Superis, vitaeque aduersa parenti. Tantus amor, Ditis domitas perrumpere vires, Et, vitae super astra sequi, regemque ducemque, Protinus inuasit vacuas formidine mentes. Quanquam illum solio formosus continet aether Aurato; tamen & praesenti numine, terras Implentem proprias, coelique e limine pulchros Aspirantem animos. Qualis, cum mille per hostes Elapsus, dux impauidus, stat in aggere valli Victor, & instantes spolijs accendit amicos: Jlli autem, neque tela vident, neque sanguine duros Perfundi spargique humeros. dum vita receptos Deserit, inque ipso morientes aggere linquit. Ipsi igitur, coelo intenti, mortalia supra Extulerunt aciem versae ad sublimia mentis, Venturaeque animo lustrabant gaudia vitae,
Assidue; Venerem auersi, licitosque Hymenaeos Saepe etiam, castaeque domus solatia natos. Pars quippe in solis ducebant montibus aevum, Et nemorum spacijs, aut per deserta viarum Errabant, exosi homines, saeuosque tyrannos Vitantes, structosque dolos, rabiemque nocendi; Tuti inter latebras tantum, & spelaea ferarum. Pars tumulos inter monumentaque luce carentum, Quos idem addiderat coelo pulcherrimus ardor, Fortem exercebant animum, letoque parabant. Pars, quanquam populi in medio, turbaque piorum Instantem veluti versabant pectore mortem Assidue, vitae immemores; corpusque domabant Terrarum exilio: delictaque moesta luebant Diluuio lachrymarum, actoque ad singula luctu: Jnfandamque necem pendentis ab arbore Regis Insculpti impressique animos. sic linquere terras, Et veram soliti moriendo invadere lucem; Ardentes velut effuso prorumpere cursu, Si quando exigeret saeua inclementia vitam, Aut rerum genitor collapsos solueret artus. Primus ab excussa gelidi formidine leti, Morte Deo geniti, subito discedere coelum
Saxorum quanquam in medio nil territus imbre Isacides vidit juvenis, natumque parenti Iam junctum, dextraque simul de parte micantem. Ille quidem, primusque tulit certusque, coronam Infignem, fulgentem auro gemmisque coronam, Inscriptusque polo legitur radiantibus astris. Hunc alij, rursusque alij mox deinde secuti, Flammae instar: quae sponte sua petit aethera magnum, Exorta aut nigro in nemore, aut in culmine montis, Vestiti circum arboribus. volat illa per auras, Restingui indignata. licet cum fontibus omnis Vndique & agricola, & curvus concurrit arator? Vnde viris vis tanta? vnde hic in mentibus ardor, Nec blandis vitae illecebris, nec cedere morti? Sola Dei praegressa viam certissima proles, Victores animos, coelique afflauit amorem, Immotamque fidem. qualem neque Tartarus ater Excutit, aut mortis vis importuna minantis. Ante etenim aduentum geniti bis regis, & ante Humanae quam foeda Deus contagia labis Abluit, & misso lustrauit pignore terras, Haud frustra aeternam spondebant omnia mortem.
Nec quicquam ante oculos, leti nisi tristis imago, Astabat, maestoque Acheron horrore premebat, Desertas Superis animas neglectaque corda. Quorum atrox, immensum, atque insuperabile pondus, Missa Dei soboles, fessa ceruice gementum Abstulit, & trunco moriens suspendit ab alto. Haud secus, ac si quis connixum corpore toto, Curuatumque artus Atlanta, humerisque tenentem, Ingentes astrorum orbes, onus exuat vltro, Et cum sideribus totum subducat Olympum. Quin etiam, nostra penitus sub lege teneri, Mortalesque haurire auras dignatus, vt omne Depressum tenebris, pridemque in Tartara missum, Erueret leto genus, & pallentibus vmbris, Morte sua, gentemque aliam, noua pignora, tellus Tolleret, immemorem scelerum, letique pauorum. Heu amor! heu inuicta fides! jacet altus Olympi Rector humi, nostroque vltro se corpore cingit, Et tantum haud vllam patitur de corpore sordem. Quin etiam, coelo ignarus terraque teneri, Dilectae sedet in gremio genitricis, & ore, Quo nubes, pelagique iras, ventique remittit, Oscula materno partitur dulcia collo,
Virgineisque genis. illi pudor aemulus igni Eoo, vultumque horror demittit honestum, Et tacitus stupor, & magni reuerentia coeli. Nam quis te, puerorum o formosissime, nostras Speret adire domos, moribundaque sumere membra, Et vitam hanc, leti sub conditione, pacisci? Nate Deo, quis tantus amor, quae tanta lubido, Humanum seruare genus: vt inhospita terrae Et nostro indignam nasci de sanguine gentem Respiceres, antrique ignota in parte jaceres? Tene ah sustinuisse decem fastidia mensium Jnclusum materno vtero? ten sanguine multo Turpatum, triste[i]sque genas, coelestiaque ora, Excelsum statuisse atra de morte trophaeum? Jamque tibi pecudum vigiles ante omnia cingunt Pastores, tuguri exiguum, & penetrabile culmen Immiti Boreae, matutinaeque pruinae, Paruaque dona ferunt, cernuntque in limine primo Jnsolitos coeli thalamos, & virginis aureae. Atque vtinam vestri, o pueri, pars magna laboris, Seruassem pecudes, pecudes in finibus ijsdem Seruassem: Lycidasque aliquis, vel pauper Amyntas, Insomnes illo duxissem tempore noctes.
Victori certe vmbrarum letique futuro, Duxissem viridem circum incunabula laurum: Quanuis tristis hyems, gremio constringeret omnes Arboreos foetus, florem neque panderet vllum, Nec spes aut Hyacinthe tui foret, aut Amaranthe. At de suberibus prompsissem dulcia mella, Aut pressum lac de calathis, quae copia ruris: Aut incomposito certe, quae prima voluptas Pastorum pueris, cecinissem carmine laudes Virgineasque tuasque: nec hinc aut pulcher Alexis, Aut partem Galatea sibi subduceret vllam. At non sidera vasta, Deum nescire fatentur, Angusta quanuis sub paupertate iacentem. Nec tantum potuere, humili de cespite culmen Congestum (quale incultus festinat arator, Horrida cum saeuae circumstant frigora brumae, Indutique humiles abiecti corporis artus) Omnipotens quantum mens, & sublimis imago Aetherij genitoris, & indescripta potestas: Quantum, quae terrasque omnes, pontumque profundum, Et coeli liquidos maiestas sustinet orbes. Iamque domo procul exciti, dictantibus astris, Adueniunt longe Nabathaeo e littore vates.
Nec minus aetherij juuenes, circum vndique culmen Exiguum, choreasque agitant plaudentibus alis, Et totus rerum artifici descendit Olympus. Nam quanquam, neque Tarpeias bellator ad arces Ibi ouans, procul augusto comitante Senatu; Murali neque tormento Mauortia rumpes Moenia, nec clusas perrumpes ariete portas: At raucum tonitru, quo fractus dissilit orbis Terrarum pontusque; tuum est. tu ardentibus astris Transfixum, multo percurris fulmine mundum. At Boreas tibi seruit, at igni armatus & auro Orion: at Pleiades, septemque triones, Nocte atra, sedesque tuas & limina seruant. At vero, quacunque pedum vestigia figes, Ad tua perculsi cessabunt nomina morbi, Et caeco Pluton animas dimittet Auerno. At te, terribilis leti Ditisque potentem, Aërias equitantem auras, nubesque secantem, Circum acies fusa aligerûm, atque exercitus omnis Coelorum, qui nascenti se iunxerat ante, Aeterna euectum Capitoli in sede locabit: Excipietque iterum venientem, & nube serena Fulgentem, nostrosque humeros, nostrosque lacertos.
Tum, simul horrisono fremitu, tua buccina Gangen Percurret gelidamque Helicen, mors tota remittet Pallentes populos, & dulci luce carentes. Salue autor, salue omnipotens, qui sanguine nobis Effuso patriam peperisti, & munera vitae. Salue ingens leti domitor, quem corpore toto, Tertia lux nigris venientem excepit ab vmbris. Continuo fractam senserunt omnia mortem, Jamque triumphatum penitus penitusque subactum Audacem colubrum, morti qui vincula primus Laxauit, totumque Erebo dimisit in orbem. Hinc, leti immemores, venturo incumbimus aeuo, Et vitae egressi tenebris, donamur Olympo.
FINIS. Σοὶ χάρις υἳε Θεοῦ.
Cookies on Poetry Cove