Ad Franciscum ab Aerssen de Sommelsdijck de Legato sine praeside respondentem.
ILlustris pugil, illustri quam poscis arenâ
Grande tibi specimen tute dature tui;
Hoc age, quas partes annorum vespere multo
Multus agas, multo manè tuere puer.
Quod si te juvenum insanè temerarius ardor
Implicitum longis nexibus ire parat:
Adde animos, generose, tibi, atque audentior ito:
Est qui pugnantem te tuus umbo tegat:
Ultima succurrant pugnanti exempla tuorum:
Objice, quo solves omnia, Dixit avus.