Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Ad me Thorius.

IActa est alea: poenitere serum est, Cum tuba insonuit micatque ferrum. I puer; Venusinâ ab officinâ Et binas pete Bilbili machaeras, Detersis bene sordibus nitentes. Festina: en video gradu citato Pyrrhum incedere flammeis ocellis Spectandum, & patriis ferocem in armis Ensem fulmineum manu rotare. Nunquam isthaec erit incruenta pugna. Eho! cur genua & cutis tremiscunt? Non est huc metus, ut puto, sed imis Sic fervet mihi spiritus medullis, Dum se colligit impotens in iras. At morae nimis, & nimis minarum; Leges ponere tempus est duello. Caesim, nec liceat ferire punctim, Sed tusim in latus inse varicato: Ante ictum moneant uterque amicum, Totis nec chalybem vibrent lacertis:

Quod si longiùsevagantur irae, Bellum finiat Arbiter Bruartus, Haerentesque cuti duos Poëtas Fuso dividat affatim Falerno. Tutae haec poscimus aequa jura pugnae, Leges condere nam decet senectam. Ergo Marte bono: hem, tibi caveto, Hugeni optime: prorsùs efficacem Paro in brachia verberationem, Illa brachia, quae mihi senile Nodosâ caput obtudere clavâ. Iam feri ordine quos libebit artus, Iucundum fuerit modò loquaris.

Quid fingis trepidos voce humili metus? Anne ut laetifics excutias jocis Splenem & pectus amicum Armati ad speciem senis? Viso sic Priamo, cum galeâ caput Et vinctum gladio deprimeret latus, Illudebat Achillis Natus non melior patre. Sed fortes animos flectere nescius Contemnis senii nixibus irritis Tristes misit ad umbras Cassum robore militem. Tu cedente magis compositus luto Audacem temere canitiem vides, Imbellesque tumultus Et vent osimiles minas. AEtatis vitium dissimulas tamen, Et nudo lateri parcere providus Bellum umbratile vitas, Non me, sed metuens mihi.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove