In Sassam Gandavensem eodem ex solo instaurari & muniri coeptam quo expugnata fuit.
PRô superi, quibus Hispano sunt perdita glebis
Servari Batavis maenia posse meis!
Si, quâ sunt lacerae, coëunt virtute ruinae,
Si, modò quae fecit vulnera, sanat humus.
Si valet ante alias, & in aevum saxea durat
Herôo multùm sanguine terra tepens,
Amissi spem ponat Iber, quòcumque Batavos
Victore svictrix possit arena sequi.
Tu verò quae sulphureo nigra fulmine, tota
Vulnus es & lacerâ virginitate sedes,
Sassa, Philippinae tandem soror, exere vultum;
Nec pudeat primi criminis esse ream;
Auriaco compressa, etiam non virgo, pudica es:
Effugit invictum nulla puella procum.
Nec pellex, neglecta, time, nec adultera dici:
Uxor es & fido nupta marita viro.
His operis docet, hoc tanto munimine conjux,
Quàm te perpetuò pervelit esse suam.
Mox ubi tot Lauros paries quot Flandra quotannis
Oppida, conjugii pignora pulchra novi,
(Ecce puerperii decus & miracula) tandem,
Gandavi, pridem filia, mater eris.