In Ausonii Mosellam. Ibidem.
SUbscribo, vir magne, tuis meritòque libensque
Grandibus augusti fluminis elogiis:
Omnia dixisti verissimus, omnia quadrant;
Obstrictus pleno jure Mosella tibi est.
Si quà Pictorem tamen aut egisse Poëtam
Visus es, atque omnem non meruisse fidem,
Visus hes hoc ipso, quòd quantum utrimq; Mosellae est,
Laudibus apparet grandius esse tuis.
macte vel hac Famâ; primus de gente loquaci
Ausus es & veris inferiora loqui.