In Litem Poëticam Grotii & Gvietti, super vini atque cerevisiae praestantia. Pindari vaticinium.
NEscitis quod saxa sciunt, qui sola supremum
Fertis honorandi Carmina Vatis opus;
Celsior has animas vulgo discriminat ardor,
Et minùs immensùm Vate Poëta sapit.
Fari facta leve est; infecti praescia virtus
Illa dedit frondem Vatibus, illa fidem.
Sufficit indicio quo non sublimior alter
Thebanam docuit Dorica verba Lyram:
Ille futurarum trans centum secula rerum
Prospiciens oculo vaticinante rotas,
Et fore qui largo cerebrum turbatus Iaccho
Tolleret insanum Gallus ad astra Deum,
Et quibus innocui, quantùm Dea mista, liquoris
Sedat inexcultam sobria gutta sitim,
Impeteret siccas vinoso scommate gentes,
Nominaque infami ter veneranda mero:
Cui Batavus (non ille quidem, si caedere, si fas
Pungere, vel pugno vel cariturus acu)
Blandior, assertique recens à Nectaris haustu
Redderet & sapidas & sine felle vices,
Verba lacessitum non accusantia pectus,
Nec sine dente quidem, si sine bile, sales,
Ille sacro madidam decidit carmine litem,
Ille Deo plenus dixit, ἄριστον ὕδωρ.
Londini.
cIɔ Iɔc xxiii.