In incendium Templi novi Amstelodamensis, cujus tectum conflagravit 1/11 Ian. 1645.
SUnt quibus aspergi lacrimis incendia nostra,
Sunt quibus in risum vertere damna placet,
Quidquid id est, quod fortuitis Ecclesia prunis
Arserit, indigno carpis iniqua joco.
Tu nostro flagrare Novam sine crimine rides,
Quae veterem flammis perdere, Roma, doces?