In sex Fastoram libros à Claudio Bartholomaeo Morisoto substitutos.
ERgo opus implesti quod nec Jovis ira, nec aevum,
Nec perimet triplex Parca, nec ignis edax:
Omnia dixisti; constat sua gloria Fastis,
Nulla suo non est sidere sacra dies.
Una deest; quae te nascentem magna dierum
Nasoni potuit substituisse tuo.
Insere te Morisote tuos Romane Quirites
Inter; inexpletum te sine carmen hiat:
Illa tuis laudem Fastis adscribet, honorem
Illa dies, quem non destruet ulla dies.