Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Inscriptio modulaminum quae ad Cytharam produxi.

DE cogitationibus, phantasmatis, Larvis, chimaeris Musicis mentis meae Sic cogitavi: quod velut Muscae volent, Muscae susurro peritrepentes non gravi, Tamen strepentes, quasq; cum suo velim Captas susurro, si subinde praepeti Stilo fugaces figier possint meo. Has ergo fixi pauculas, minùs mals Quàm quae bonarum saepe nomen occupant, Quia transmarinae, sive, quod caput est, novae: Ut, quae foris petita vel certè nova Prae patriis plerumque vel prae non novis Amare gentis error, an furor, est meae. Vos, Liberi, quos veriùs, quos justiùs Libentuisque nuncupo Gentem meam, Meos ocellos; este nunc aures quoque Toti paternae: audite, dum Fato placet Non saevienti, audite, quae, cum non ero, Non audietis: (nam quis olim mortuas Captare non fastidiat Muscas meas?) Audite, quae cum non ero, videbitis; Videbitisque cum stupore mutuo

Non otioso, non ad haec nato Patri, Si quando stivà avelleret fessas manus, Ut otiosus fortè non ageret nihil; Nihil improbè delectui, nihil probi Neglectui fuisse; ne muscam quidem.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.