In Effigiem Schurmannae αὐτόχειρον, ἀχειρον & ipsius versibus inscriptam.
DE facie gratum est: sed enim, bis quinta Dearum,
Cur magis illustri parte stupenda lates?
PIngere se incertam nequiit, quae, mobilis usque
Et nova, non cessat se superare manus.
Nec lateo quâ parte tamen, si coeperis esse
Lector, ubi inspector desinis esse mei.
Mente, manu vultum retuli; plus litera pinxit;
Scripta refert mentem litera, picta manum.