In effigiem nobilis Heroïnae, Vtriciae Ogle, τῆς μελικωτάτης.
HOs oculos, illam coelesti fornice frontem,
Hoc nasi decus, hoc oris, & hasce genas
Aspicis, hoc ebur eximii tornatile colli,
Has Veneris, niveum tuber utrumq; pilas?
Ne pete de tacito divinum gutture carmen,
Omne quod intuitu percipis, harmonia est.
Tanta simul sumptis regnat concordia membris,
Nullus ut accedat Musicus hisce tonis.
Nec te falle tamen; nil vulgo dicimus: illud
Non omni temerè personat aure melos.
Is modò, qui Coeli harmonicos per inane rotatus,
Vel tacitam in terris audiet Utriciam.
Jam spectatores oculos ubicùmque exerce;
Auscultatores hìc quoque, Lector, habe.