Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Ad Schurmannam, num I. Secundi Sculpturam imitari voluerit.

ECquid ut Hagani tetigisti pauca Poëtae Marmora, vel raros, gypsea signa, typos, Ecquid ut oblata est avidis in talia ocellis Vatis amatoris Julia sculpta manu, Exempli stimulavit honos, & posse docebis, Quae posset quivis, omnipotente manu?

Non liquet, & verò, nisi valdè fallor, honestè Ociùs hoc factum nolle, negare fuit. Indignata sequi, Virgo mea, credo Secundum es, Ne sic fortè cui prima, secunda fores.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove