Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

In Incendium, quo Hagae Templi Aulici tectum conflagravit, Cal. Feb. cIɔ Iɔc xʟɪv. triduo post natalem Principis.

AVriacis iterùm natalibus assecla, caro, Dicimus, an charo fulgurat igne dies. Excipit illustrem cum plausu Patria casum, Et fabricae tanti tantula damna putat: Nec sic damna quidem. quid enim? Laquearia Templo Coelitùs immissae diripuere faces? Ergo, quod injungit Pietas, jam vertice nudo Stamus: id officii novimus esse sacri. Et sacra sub dio facientûm libera Coelo Vota suus fervor, lumen & aura vehent.

Audiet Auriacis longos natalibus annos Poscentes demptâ sic quasi nube Deus. O ego sim vates; ô ut, sine crimine nostro, Impediant Patriae sidera sola preces!

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove