Ad evndem.
UNice flos vatum, cui me placuisse measque Prima fuit pueri gloria quisquilias; Proxima sit placuisse viri, provectior aetas Quòd bene, quòd meliùs tertia speret erit. Otia nunc rerumque inopes fero Carmina nugas, Otia, si tanti est, paucula perde meis.
Fortè tuas pridem versas in mascula Musas Numina ais Veneres non nisi nosse mares, Caetera cum primi putruisse Cupidinis arcu, Nec pia tam nihili seria ferre jocos? Parciùs obtundo, veteres agnosce tabellas: quam videor cramben nunc dare saepe dedi: Excute personam, mutato nomine qualem Hìc ago de veteri est fabula facta recens; At spectatores bene speratura nepotes Heinsiaca sospes quì caruisset ope? Hoc age, ne careat: quas nunc effaberis olim Censurae de me posteritatis erunt. Quamquàm ego nec metuo quos dant hodierna Catones Saecula, nec quos est sera datura dies. Algeo, nec pudor est; quem charior occupat aestus, Discat ab invidia nîl timuisse mea. Nec pudor est, nec erit, quòd nos impune puella, Nos puer illaesâ virginitate leget: Si tamen iste, vel illa legent; quae sola futura est, Heinsiadae rogo sit gratia sola mei. Sin piget immeritae punctum tribuisse Thaliae, Et videor theta dignior ire nigro, Parce Deûm, si quae, soboles; clementia divûm est, Nec titulum justo detrahit illa Iovi; Parce; tuo cum tecta volet ludibria nutu Quae ruet in plagas livida turba meas, Sola crepet, tantique adeò, quâ vindice solâ Turgeat, autoris destituatur ope. En caream plausu, jam nuda silentia posco: Fecerit ad laudes, te tacuisse, meas.
Cookies on Poetry Cove