Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Honerdi, ad Regos tum Sueciae & Poloniae Legati.

MEn' etiam saltare placet? canoque jubetis Ludibrium capiti deproperare pedes? Parciùs ista viris. Non est mens ebria nobis: Mollities Faunos hac Satyrosque decet. Quàm gravis Arctoas ibo Legatus adoras? Quis Batavo possit dignior esse status? Oratore Gothus tali non cedat ab armis, Et cupiat sumpto membra movere mero? Ad crotali leges accinctus acinace saltem? Astringant gressus cymbala vana meos? Ferte sacres procos, vestrum purgate cerebrum; Aut nostro vitium tollite, si quod habet. Creditis? & potiùs choreas, pro lemmate. Regum Ponitis? hìc etiam, sed mea plectra negant. Qui saltare potest, possit laudare choreas: Sarmatis enerves non ferat Vrsa fides. Si tamen has nobis dabitur componere gentes, Adscribi Saliis hac ego lege queam: Scilicet ut Marti placeat cum ducere restim, Illius ad numeros Alphesiboeus agar.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.