Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Ad Iacobum Catsium, Syndicum tunc Middelburgensem.

NVm nostri memor, Erudite Catsi, Num nostri memor usque & usque vivas, Diverso quoque nuper intuentum Litus litore cive te superbum, Quantùm certior esse concupisco, Tantùm quaerere displicet, pudetque. Tactum flosculus horret, uva flatum, Charitas violatur ambigendo. Ecquid vestra tamen Batava nuper Visum est commeruisse praela Tempe, Vel de lusibus eruditiorum Quae sententia stet ferenda nostris Curatum venio monere cures. Deformes quoque Simiae nec Ursae Foveri minùs ac placere partus. Non ausim quasi nescias timere Qui nescis nihil, Erudite Catsi.

cIɔ Iɔc xxi.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.