Ad Electorem Brandeburgicum pro Barlaeo.
PRaedestinatum nempe Barlaeo fuit
Ducalis auri munus augustissimum,
Quantumque pondus aureis verbis fuit,
Auro rependi maximus Septemvirûm
Pro more jussit, pro decoro censuit.
At illud aurum quo sinu pressum latet,
Qua nube tectum nescit aureum diem?
Evanuisse fertur ut fumi solent
Fallentis aulae: Mercuri, non Solis hoc
Fuit metallum. Vindica nigrum nefas
Offense Princeps: quisquis infidâ manu,
Manu rapace vindicavit hunc sibi
Torquem scelestus, torque se dignissimum
Fecit nefando: pendat, hoc est, pendeat;
Et literatum quando delusit virum
Sublimis una longa fiat littera.
Si poena pendet, nec Poëtae fit satis,
Nec ille torques torque pensatur novo,
Cave poëtam: plumbeas iras gerunt
Pindi clientes, ferreis instant stylis:
Nec ira Sueci, nec strepentis Cliviae
Magis timenda est; digna res Epigrammate
Lacesset ultrices manus. Cave canes:
Latrant disertè: si furunt, mordent quoque.
Quae liberales Musa Principes colit,
Condonat ingratis nihil. Quid pluribus?
Caput rei est, non respicit, non suspicit
Praedestinantes illa, sed dantes Deos.