Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Catella veneno casu sumpto interempta.

DElicium Domniae parvo non magna trimestri Pasta siligineo pane Catella fui: Ossiculis, ne sulphureae de fauce Mephites Halarent, vetuit cura severa frui. Taeduit ingenuam duro bona fercula victu Perdere, cui micas esse, nec esse foret. Jamque adeo vitae finem vix nata molestae Et properae statui mortis obire diem. Displicuit laqueus; nec, si placuisset, habebam Quadrupes officio quae foret apta, manum: De gladio desperavi, nec, ut Arria Poëtam, Alloquio dominam sollicitare fuit. Restabant scopuli caligantesque fenestrae; Has quoque custodes inter adire vetor. Suspirata diu tandem Fortuna miserta est, Et facilem casu fecit ad astra viam. Astra loquor, quid ni astra loquar? quo Sirius ardens Ivit, & informes, magna minorque, ferae, Hùc me proripui sumpto generosa veneno; Hìc mico, & hoc merui sic pereundo decus. Vos terrae quas deserui, superate timorem, Prodigii incussit quem modò phasma novi: Nempe quod insolito nuper fulgore comatum sidus ab ignaris visitur, hoc ego sum.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove