Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

In sequentia Epigrammata Trajectina Praefatio.

VElaviae sabula, immensi, mea taedia, colles, Terra mihi lassis semper arata rotis, Nescio vos, neque si roger hìc quot millia, quis me Vexerit aut equus, aut non equus, ipse sciam. Gratia sit Musis, quarum mihi visa lepore Colloquii longè maxima, nulla via est: Gratia Schurmannae verò, quod Apolline socum Abducto comites traxerit ipsa Deas. Nec tamen has, fateor, comites, nec vidimus illam: Solâ mente decem numina clausa tuli. Credor, an hic, aliquis clamat, mendacia cudit, Exit ab insano fabula vana penu? Mentiar. hoc certum est, non haec sine numine, lector, (Incipe, & invenies) quantulacumque geri.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove