Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Vir nobilissime; DVm heri & hodie Poematia tua, munus sanè praestantissimum, & auro contrà, quo tamen nunquam abundavi, mihi carum, cum cura evolvo; Poetae omnes, quotquot aetas nostra tulit, ita mihi, sed clam, visi sunt conqueri apud Apollinem, de felici tua & amabili extemporalitate: Hugenii lusus nostros superare labores Ringimur & vatum natio tota deolet: Responsum verò tulisse tale: Hugenii & vestris praestant Momenta Diebus, Et meus iste favor, gens mihi sacra, fuit. Sed hoc quoque fortasse nimis ludicrum est momentum. Seriùs interim, Vir magne, tibi ago gratias & de dono tuo & in olientem affectu. Quem quod pereptuum mihi opto, non splendor tuae dignitatis, nec ista, quae te circumstant, caecae Deae munera; sed virtus tua eruditio & integritas, sola & vera bona, efficiunt. 12. Jul. 1644.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove