Ad Godefridum Wendelinum.
SI vacabis, Wendeline, (sed vacare non potes)
Si tamen voles vacare (quando tu quod vis potes)
Ne gravare Lector esse, Lector aevi maxime,
Vilium undecim librorum Carminum nugacium.
Nolo spiritu tenaci, nolo longis haustibus
Haurias quod hìc propino. Sufficit carptim legas,
Si quid inter ambulandum, nempe per zizania,
Commatis non inficeti displicere non potest.
Nolo vel diem, vel horam, vel quadrantem des mihi.
Saeculo debetur omne saeculo quod imputas.
Ne vel hìc morer loquendo, scis quid à te postulem?
Postulo quod offero, momenta desultoria.