Clarissime Vir; LIteras tuas & juxta donarium magni Hugenii paucos antè dies accepi, quo nec gratius ille magnus Vir dare, neque ego accipere potui. Nam cum multi casus res humanas saepe fatigent & exerceant, tum maximè labor, qui animo imperat & qui corpori lassitudinem non infert, ita refocillari animus meus non melius potest quàm si eruditum, qualia vestra sunt, Poëma legam, & quod demulcere sensus nostros novitate oblectabilis argumenti solet. Interim miror homini in tantis occupationibus & curis constituto, quarum pars Reip. & simul Principi debetur, tam foelix otium superfuisse, & ut in quamlibet materiem, etiam duram saepe & morosam descendere tam excelso spiritu sciverit. Caeterum dandum est hoc magno poëtae, quod amplitudinem poëticae jurisdictionis non arctaverit, sed quod caelestia, & simul humana è quibus & ipsi constamus, egregiâ modulatione temperaverit. Vt non male Deum inter & Poëtam universi imperium, quisquis magnus Vir is fuit, partitus sit, cum unius sit omnia, quae videmus, gubernare, alterius contemplari, & metro, tanquam circulo includere. Ego otium meum, quod Sirius nobis pro more facit, illius lectioni in horto, quem amoenissimum haebeo, impendam, modò Historiia Philippica quae Ordinum decreto, & sumptu imprimitur, non avocaverit me ab illius operis dulcedine. Tu virum dignitate & ingenio illustrem officiosè salutabis, ac simul Vegelinum cujus aures classicum jam ferit. Bene vale ex arce Siardaea Prid. eid. Iulii cIɔ Iɔ xliv. Tui ingenii Cultor P. WINSEMIUS.
Cookies on Poetry Cove