Praetorium Hagiense. Stadt-Huys.
QVod fuit Urbs Orbi, quod sunt Capitolia Rome,
Hoc ego sum civi, nobilis Haga, tuo.
Impero; nil supra est. veniunt ad jussa vocantis
Justitiae quanta & quantulacumque domus.
Ius dicendo. Dum hic Civis vigilat.Quod mirere, die claro sum lumine clauso;
Somno nec valeo, nec volo nocte frui.
Quod stupeas, quantùm videas me cumque tenebris
Sollicitam, coeco lumine plus vigilo.