Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

In speculam Noviomagi editissimo murorum angulo superstructam.

HOs tumulos pede non trepido, quàmcumq; dolenti, Claudius afflictos inter adivit avos: Hìc stetit, hìc frendens Aquilas, hìc lumine torvo Moenia Romanas vidit adire manus: Hìc potior de se visa est victoria victo, Prudenti Patriae consuluisse fugâ: Hìc flammas in tecta ferox arasque focosque Partitus, steriles hostibus exuvias Obtulit, atrum, immane nihil, vestigia rerum, Quas nisi novisset perdere, perdiderat.

Quàm facies hodie rerum diversa refulges, Quam ripae Dominos nos utriusque facis! Immineant Aquilae; facimus quod fregimus, urbem Destructam propriis ignibus extruimus. Si quis ab hoc, hospes, caligas culmine, plus quàm Viderunt Batavos disce videre meos. Ante pedes olim Vahalis fuit? additur ecce Rhenus, & ante oculos, Isala, Mosa propè est. Surgimus, atque eadem est urbis quae collis imago; Prosperitas illi quod novus huic dat apex. Quaeris adhuc cur impositum sibi Pelion Ossa Sentiat & summâ celsior Arce micet? Res humilis mons est; Speculam superaddimus, ut se Despicier nobis maxima quaeque sciant.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove