Post disputationem Iuridicam, Lugduno discedens.
ET jam, Leida, vale: Patrias revocamur in oras,
Leida vale, Patrio dulcior una solo.
Hactenus alma tuo pendemus ab ubere Mater,
Portio Palladii quantulacumque tui;
Hactenus est doctis patulam dare vocibus aurem,
Hactenus est avido condere verba sinu,
Hìc ubi Cecropias, Flandro praecone, per arces
Cornelius tacito desiit ore loqui.
Nunc aliò trahit aura ratem; nunc altera mentem
Cura movet. Quae, quae meta laboris erit?
Te sequimur, sequimurque tuas mox, Curia, lites,
Curia curarum mater, alumna, penus;
Pulpita, rostra, forum, sententia, causa, clientes,
Nomina erunt studiis non aliena meis.
Heu! rerum subito mutatam turbine vestem,
Heu! citò Pieriis laurea fixa jugis.
O mea, sed quondam, faciles in vota Camaenae,
O mihi Thymbraei numina culta Dei!
En ego, sed primâ vix obrepente juventâ,
Eripior sacris, turba sacrata, tuis;
Eripior, nec sponte feror, nec transfuga dicar,
Nec tibi perfidiae criminis esse reus.
Quos modò per Patriam licuit tibi trivimus annos,
Quod superest aevi vindicat Haga foro.
Sic tibi, sic, vernerande cohors, damus ultima verba,
Relliquias prisci verba caloris habe,
Ne neger Aönios aegro pede linquere fontes,
Ne neger invitus dicere, Leida vale.
cIɔ Iɔc xvii.